Sir 36

1[Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos,/ et ostende nobis lucem miserationum tuarum :/ 2et immitte timorem tuum super gentes quæ non exquisierunt te,/ ut cognoscant quia non est deus nisi tu,/ et enarrent magnalia tua./ 3Alleva manum tuam super gentes alienas,/ ut videant potentiam tuam./ 4Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis,/ sic in conspectu nostro magnificaberis in eis :/ 5ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus/ quoniam non est deus præter te, Domine./ 6Innova signa, et immuta mirabilia./ 7Glorifica manum et brachium dextrum./ 8Excita furorem, et effunde iram./ 9Tolle adversarium, et afflige inimicum./ 10Festina tempus, et memento finis,/ ut enarrent mirabilia tua./ 11In ira flammæ devoretur qui salvatur :/ et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem./ 12Contere caput principum inimicorum,/ dicentium : Non est alius præter nos./ 13Congrega omnes tribus Jacob,/ ut cognoscant quia non est deus nisi tu,/ et enarrent magnalia tua,/ et hæreditabis eos sicut ab initio./ 14Miserere plebi tuæ, super quam invocatum est nomen tuum,/ et Israël quem coæquasti primogenito tuo./ 15Miserere civitati sanctificationis tuæ,/ Jerusalem, civitati requiei tuæ./ 16Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis,/ et gloria tua populum tuum./ 17Da testimonium his qui ab initio creaturæ tuæ sunt,/ et suscita prædicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores./ 18Da mercedem sustinentibus te,/ ut prophetæ tui fideles inveniantur :/ et exaudi orationes servorum tuorum,/ 19secundum benedictionem Aaron de populo tuo :/ et dirige nos in viam justitiæ,/ et sciant omnes qui habitant terram/ quia tu es Deus conspector sæculorum.]\ 20[Omnem escam manducabit venter :/ et est cibus cibo melior./ 21Fauces contingunt cibum feræ,/ et cor sensatum verba mendacia./ 22Cor pravum dabit tristitiam,/ et homo peritus resistet illi./ 23Omnem masculum excipiet mulier :/ et est filia melior filia./ 24Species mulieris exhilarat faciem viri sui,/ et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium./ 25Si est lingua curationis,/ est et mitigationis et misericordiæ :/ non est vir illius secundum filios hominum./ 26Qui possidet mulierem bonam inchoat possessionem :/ adjutorium secundum illum est, et columna ut requies./ 27Ubi non est sepes, diripietur possessio :/ et ubi non est mulier, ingemiscit egens./ 28Quis credit ei qui non habet nidum,/ et deflectens ubicumque obscuraverit,/ quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem ?]
Copyright information for VulgCT