Sir 37

1[Omnis amicus dicet : Et ego amicitiam copulavi :/ sed est amicus solo nomine amicus./ Nonne tristitia inest usque ad mortem ?/ 2sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur./ 3O præsumptio nequissima, unde create es/ cooperire aridam malitia et dolositate illius ?/ 4Sodalis amico conjucundatur in oblectationibus,/ et in tempore tribulationis adversarius erit./ 5Sodalis amico condolet causa ventris,/ et contra hostem accipiet scutum./ 6Non obliviscaris amici tui in animo tuo,/ et non immemor sis illius in opibus tuis./ 7Noli consiliari cum eo qui tibi insidiatur,/ et a zelantibus te absconde consilium.]\ 8[Omnis consiliarius prodit consilium,/ sed est consiliarius in semetipso./ 9A consiliario serva animam tuam :/ prius scito quæ sit illius necessitas :/ et ipse enim animo suo cogitabit :/ 10ne forte mittat sudem in terram,/ et dicat tibi :/ 11Bona est via tua :/ et stet e contrario videre quid tibi eveniat./ 12Cum viro irreligioso tracta de sanctitate,/ et cum injusto de justitia,/ et cum muliere de ea quæ æmulatur,/ cum timido de bello,/ cum negotiatore de trajectione,/ cum emptore de venditione,/ cum viro livido de gratiis agendis,/ 13cum impio de pietate,/ cum inhonesto de honestate,/ cum operario agrario de omni opere,/ 14cum operario annuali de consummatione anni,/ cum servo pigro de multa operatione./ Non attendas his in omni consilio :/ 15sed cum viro sancto assiduus esto,/ quemcumque cognoveris observantem timorem Dei :/ 16cujus anima est secundum animam tuam,/ et qui, cum titubaveris in tenebris, condolebit tibi./ 17Cor boni consilii statue tecum :/ non est enim tibi aliud pluris illo./ 18Anima viri sancti enuntiat aliquando vera,/ quam septem circumspectores sedentes in excelso ad speculandum./ 19Et in his omnibus deprecare Altissimum,/ ut dirigat in veritate viam tuam.]\ 20[Ante omnia opera verbum verax præcedat te,/ et ante omnem actum consilium stabile./ 21Verbum nequam immutabit cor :/ ex quo partes quatuor oriuntur :/ bonum et malum, vita et mors :/ et dominatrix illorum est assidua lingua./ Est vir astutus multorum eruditor,/ et animæ suæ inutilis est./ 22Vir peritus multos erudivit,/ et animæ suæ suavis est./ 23Qui sophistice loquitur odibilis est :/ in omni re defraudabitur./ 24Non est illi data a Domino gratia,/ omni enim sapientia defraudatus est./ 25Est sapiens animæ suæ sapiens,/ et fructus sensus illius laudabilis./ 26Vir sapiens plebem suam erudit,/ et fructus sensus illius fideles sunt./ 27Vir sapiens implebitur benedictionibus,/ et videntes illum laudabunt./ 28Vita viri in numero dierum :/ dies autem Israël innumerabiles sunt./ 29Sapiens in populo hæreditabit honorem,/ et nomen illius erit vivens in æternum.]\ 30[Fili, in vita tua tenta animam tuam,/ et si fuerit nequam non des illi potestatem :/ 31non enim omnia omnibus expediunt,/ et non omni animæ omne genus placet./ 32Noli avidus esse in omni epulatione,/ et non te effundas super omnem escam :/ 33in multis enim escis erit infirmitas,/ et aviditas appropinquabit usque ad choleram./ 34Propter crapulam multi obierunt :/ qui autem abstinens est adjiciet vitam.]
Copyright information for VulgCT