Sir 38

1[Honora medicum propter necessitatem :/ etenim illum creavit Altissimus./ 2A Deo est enim omnis medela,/ et a rege accipiet donationem./ 3Disciplina medici exaltabit caput illius,/ et in conspectu magnatorum collaudabitur./ 4Altissimus creavit de terra medicamenta,/ et vir prudens non abhorrebit illa./ 5Nonne a ligno indulcata est aqua amara ?/ 6Ad agnitionem hominum virtus illorum :/ et dedit hominibus scientiam Altissimus,/ honorari in mirabilibus suis./ 7In his curans mitigabit dolorem :/ et unguentarius faciet pigmenta suavitatis,/ et unctiones conficiet sanitatis :/ et non consummabuntur opera ejus./ 8Pax enim Dei super faciem terræ./ 9Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum :/ sed ora Dominum, et ipse curabit te./ 10Averte a delicto, et dirige manus,/ et ab omni delicto munda cor tuum./ 11Da suavitatem et memoriam similaginis,/ et impingua oblationem, et da locum medico :/ 12etenim illum Dominus creavit, et non discedat a te,/ quia opera ejus sunt necessaria./ 13Est enim tempus quando in manus illorum incurras :/ 14ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum,/ et sanitatem, propter conversationem illorum./ 15Qui delinquit in conspectu ejus qui fecit eum,/ incidet in manus medici.]\ 16[Fili, in mortuum produc lacrimas,/ et quasi dira passus incipe plorare :/ et secundum judicium contege corpus illius,/ et non despicias sepulturam illius./ 17Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die,/ et consolare propter tristitiam :/ 18et fac luctum secundum meritum ejus/ uno die, vel duobus, propter detractionem :/ 19a tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem,/ et tristitia cordis flectit cervicem./ 20In abductione permanet tristitia,/ et substantia inopis secundum cor ejus./ 21Ne dederis in tristitia cor tuum,/ sed repelle eam a te, et memento novissimorum./ 22Noli oblivisci, neque enim est conversio :/ et huic nihil proderis, et teipsum pessimabis./ 23Memor esto judicii mei : sic enim erit et tuum :/ mihi heri, et tibi hodie./ 24In requie mortui requiescere fac memoriam ejus,/ et consolare illum in exitu spiritus sui.]\ 25[Sapientia scribæ in tempore vacuitatis,/ et qui minoratur actu sapientiam percipiet,/ qua sapientia replebitur./ 26Qui tenet aratrum,/ et qui gloriatur in jaculo, stimulo boves agitat,/ et conversatur in operibus eorum,/ et enarratio ejus in filiis taurorum./ 27Cor suum dabit ad versandos sulcos,/ et vigilia ejus in sagina vaccarum./ 28Sic omnis faber et architectus,/ qui noctem tamquam diem transigit :/ qui sculpit signacula sculptilia,/ et assiduitas ejus variat picturam :/ cor suum dabit in similitudinem picturæ,/ et vigilia sua perficiet opus./ 29Sic faber ferrarius sedens juxta incudem,/ et considerans opus ferri :/ vapor ignis uret carnes ejus,/ et in calore fornacis concertatur./ 30Vox mallei innovat aurem ejus,/ et contra similitudinem vasis oculus ejus./ 31Cor suum dabit in consummationem operum,/ et vigilia sua ornabit in perfectionem./ 32Sic figulus sedens ad opus suum,/ convertens pedibus suis rotam,/ qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum,/ et in numero est omnis operatio ejus./ 33In brachio suo formabit lutum,/ et ante pedes suos curvabit virtutem suam./ 34Cor suum dabit ut consummet linitionem,/ et vigilia sua mundabit fornacem./ 35Omnes hi in manibus suis speraverunt,/ et unusquisque in arte sua sapiens est./ 36Sine his omnibus non ædificatur civitas,/ 37et non inhabitabunt, nec inambulabunt,/ et in ecclesiam non transilient./ 38Super sellam judicis non sedebunt,/ et testamentum judicii non intelligent,/ neque palam facient disciplinam et judicium,/ et in parabolis non invenientur :/ 39sed creaturam ævi confirmabunt :/ et deprecatio illorum in operatione artis,/ accomodantes animam suam,/ et conquirentes in lege Altissimi.]
Copyright information for VulgCT