Sir 39

[Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens,/ et in prophetis vacabit./ Narrationem virorum nominatorum conservabit,/ et in versutias parabolarum simul introibit./ Occulta proverbiorum exquiret,/ et in absconditis parabolarum conversabitur./ In medio magnatorum ministrabit,/ et in conspectu præsidis apparebit./ In terram alienigenarum gentium pertransiet :/ bona enim et mala in hominibus tentabit./ Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum,/ et in conspectu Altissimi deprecabitur./ Aperiet os suum in oratione,/ et pro delictis suis deprecabitur./ Si enim Dominus magnus voluerit,/ spiritu intelligentiæ replebit illum :/ et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiæ suæ,/ et in oratione confitebitur Domino :/ 10 et ipse diriget consilium ejus, et disciplinam,/ et in absconditis suis consiliabitur./ 11 Ipse palam faciet disciplinam doctrinæ suæ,/ et in lege testamenti Domini gloriabitur./ 12 Collaudabunt multi sapientiam ejus,/ et usque in sæculum non delebitur./ 13 Non recedet memoria ejus,/ et nomen ejus requiretur a generatione in generationem./ 14 Sapientiam ejus enarrabunt gentes,/ et laudem ejus enuntiabit ecclesia./ 15 Si permanserit, nomen derelinquet plus quam mille :/ et si requieverit, proderit illi.]\ 16 [Adhuc consiliabor ut enarrem :/ ut furore enim repletus sum./ 17 In voce dicit : Obaudite me, divini fructus,/ et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate./ 18 Quasi Libanus odorem suavitatis habete./ 19 Florete flores quasi lilium :/ et date odorem, et frondete in gratiam :/ et collaudate canticum, et benedicite Dominum in operibus suis./ 20 Date nomini ejus magnificentiam,/ et confitemini illi in voce labiorum vestrorum,/ et in canticis labiorum, et citharis :/ et sic dicetis in confessione :/ 21 Opera Domini universa bona valde./ 22 In verbo ejus stetit aqua sicut congeries :/ et in sermone oris illius sicut exceptoria aquarum :/ 23 quoniam in præcepto ipsius placor fit,/ et non est minoratio in salute ipsius./ 24 Opera omnis carnis coram illo,/ et non est quidquam absconditum ab oculis ejus./ 25 A sæculo usque in sæculum respicit,/ et nihil est mirabile in conspectu ejus./ 26 Non est dicere : Quid est hoc, aut quid est istud ?/ omnia enim in tempore suo quærentur./ 27 Benedictio illius quasi fluvius inundavit./ 28 Quomodo cataclysmus aridam inebriavit,/ sic ira ipsius gentes quæ non exquisierunt eum hæreditabit./ 29 Quomodo convertit aquas in siccitatem, et siccata est terra,/ et viæ illius viis illorum directæ sunt,/ sic peccatoribus offensiones in ira ejus./ 30 Bona bonis creata sunt ab initio :/ sic nequissimis bona et mala./ 31 Initium necessariæ rei vitæ hominum, aqua, ignis, et ferrum,/ sal, lac, et panis similagineus, et mel,/ et botrus uvæ, et oleum, et vestimentum./ 32 Hæc omnia sanctis in bona,/ sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur./ 33 Sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt,/ et in furore suo confirmaverunt tormenta sua./ 34 In tempore consummationis effundent virtutem,/ et furorem ejus qui fecit illos placabunt./ 35 Ignis, grando, fames, et mors,/ omnia hæc ad vindictam creata sunt :/ 36 bestiarum dentes, et scorpii, et serpentes,/ et rhomphæa vindicans in exterminium impios./ 37 In mandatis ejus epulabuntur :/ et super terram in necessitatem præparabuntur,/ et in temporibus suis non præterient verbum./ 38 Propterea ab initio confirmatus sum, et consiliatus sum,/ et cogitavi, et scripta dimisi./ 39 Omnia opera Domini bona,/ et omne opus hora sua subministrabit./ 40 Non est dicere : Hoc illo nequius est :/ omnia enim in tempore suo comprobabuntur./ 41 Et nunc in omni corde et ore collaudate,/ et benedicite nomen Domini.]
Copyright information for VulgCT