Sir 4

[Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes,/ et oculos tuos ne transvertas a paupere./ Animam esurientem ne despexeris,/ et non exasperes pauperem in inopia sua./ Cor inopis ne afflixeris,/ et non protrahas datum angustianti./ Rogationem contribulati ne abjicias,/ et non avertas faciem tuam ab egeno./ Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram :/ et non relinquas quærentibus tibi retro maledicere./ Maledicentis enim tibi in amaritudine animæ,/ exaudietur deprecatio illius :/ exaudiet autem eum qui fecit illum./ Congregationi pauperum affabilem te facito :/ et presbytero humilia animam tuam,/ et magnato humilia caput tuum./ Declina pauperi sine tristitia aurem tuam,/ et redde debitum tuum,/ et responde illi pacifica in mansuetudine./ Libera eum qui injuriam patitur de manu superbi,/ et non acide feras in anima tua./ 10 In judicando esto pupillis misericors ut pater,/ et pro viro matri illorum :/ 11 et eris tu velut filius Altissimi obediens,/ et miserebitur tui magis quam mater.]\ 12 [Sapientia filiis suis vitam inspirat :/ et suscipit inquirentes se,/ et præibit in via justitiæ./ 13 Et qui illam diligit, diligit vitam,/ et qui vigilaverint ad illam complectentur placorem ejus./ 14 Qui tenuerint illam, vitam hæreditabunt :/ et quo introibit benedicet Deus./ 15 Qui serviunt ei obsequentes erunt sancto :/ et eos qui diligunt illam, diligit Deus./ 16 Qui audit illam judicabit gentes :/ et qui intuetur illam permanebit confidens./ 17 Si crediderit ei, hæreditabit illam,/ et erunt in confirmatione creaturæ illius :/ 18 quoniam in tentatione ambulat cum eo,/ et in primis eligit eum./ 19 Timorem, et metum, et probationem inducet super illum :/ et cruciabit illum in tribulatione doctrinæ suæ,/ donec tentet eum in cogitationibus suis,/ et credat animæ illius./ 20 Et firmabit illum, et iter adducet directum ad illum,/ et lætificabit illum :/ 21 et denudabit absconsa sua illi,/ et thesaurizabit super illum scientiam et intellectum justitiæ./ 22 Si autem oberraverit, derelinquet eum,/ et tradet eum in manus inimici sui.]\ 23 [Fili, conserva tempus,/ et devita a malo./ 24 Pro anima tua ne confundaris dicere verum :/ 25 est enim confusio adducens peccatum,/ et est confusio adducens gloriam et gratiam./ 26 Ne accipias faciem adversus faciem tuam,/ nec adversus animam tuam mendacium./ 27 Ne reverearis proximum tuum in casu suo,/ 28 nec retineas verbum in tempore salutis./ Non abscondas sapientiam tuam in decore suo :/ 29 in lingua enim sapientia dignoscitur :/ et sensus, et scientia, et doctrina in verbo sensati,/ et firmamentum in operibus justitiæ./ 30 Non contradicas verbo veritatis ullo modo,/ et de mendacio ineruditionis tuæ confundere./ 31 Non confundaris confiteri peccata tua,/ et ne subjicias te omni homini pro peccato./ 32 Noli resistere contra faciem potentis,/ nec coneris contra ictum fluvii./ 33 Pro justitia agonizare pro anima tua,/ et usque ad mortem certa pro justitia :/ et Deus expugnabit pro te inimicos tuos./ 34 Noli citatus esse in lingua tua,/ et inutilis, et remissus in operibus tuis./ 35 Noli esse sicut leo in domo tua,/ evertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi./ 36 Non sit porrecta manus tua ad accipiendum,/ et ad dandum collecta.]
Copyright information for VulgCT