Sir 40

[Occupatio magna creata est omnibus hominibus,/ et jugum grave super filios Adam,/ a die exitus de ventre matris eorum/ usque in diem sepulturæ in matrem omnium./ Cogitationes eorum, et timores cordis,/ adinventio exspectationis, et dies finitionis,/ a residente super sedem gloriosam,/ usque ad humiliatum in terra et cinere :/ ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam,/ usque ad eum qui operitur lino crudo :/ furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis,/ iracundia perseverans, et contentio :/ et in tempore refectionis in cubili,/ somnus noctis immutat scientiam ejus./ Modicum tamquam nihil in requie,/ et ab eo in somnis, quasi in die respectus./ Conturbatus est in visu cordis sui,/ tamquam qui evaserit in die belli :/ in tempore salutis suæ exsurrexit,/ et admirans ad nullum timorem :/ cum omni carne, ab homine usque ad pecus,/ et super peccatores septuplum./ Ad hæc mors, sanguis, contentio, et rhomphæa,/ oppressiones, fames, et contritio, et flagella :/ 10 super iniquos creata sunt hæc omnia :/ et propter illos factus est cataclysmus.]\ 11 [Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur,/ et omnes aquæ in mare revertentur./ 12 Omne munus et iniquitas delebitur,/ et fides in sæculum stabit./ 13 Substantiæ injustorum sicut fluvius siccabuntur,/ et sicut tonitruum magnum in pluvia personabunt./ 14 In aperiendo manus suas lætabitur :/ sic prævaricatores in consummatione tabescent./ 15 Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos :/ et radices immundæ super cacumen petræ sonant./ 16 Super omnem aquam viriditas,/ et ad oram fluminis ante omne fœnum evelletur.]\ 17 [Gratia sicut paradisus in benedictionibus,/ et misericordia in sæculum permanet./ 18 Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur,/ et in ea invenies thesaurum./ 19 Filii et ædificatio civitatis confirmabit nomen :/ et super hæc mulier immaculata computabitur./ 20 Vinum et musica lætificant cor :/ et super utraque dilectio sapientiæ./ 21 Tibiæ et psalterium suavem faciunt melodiam :/ et super utraque lingua suavis./ 22 Gratiam et speciem desiderabit oculus tuus :/ et super hæc virides sationes./ 23 Amicus et sodalis in tempore convenientes,/ et super utrosque mulier cum viro./ 24 Fratres in adjutorium in tempore tribulationis :/ et super eos misericordia liberabit./ 25 Aurum et argentum est constitutio pedum :/ et super utrumque consilium beneplacitum./ 26 Facultates et virtutes exaltant cor,/ et super hæc timor Domini./ 27 Non est in timore Domini minoratio :/ et non est in eo inquirere adjutorium./ 28 Timor Domini sicut paradisus benedictionis,/ et super omnem gloriam operuerunt illum.]\ 29 [Fili, in tempore vitæ tuæ ne indigeas :/ melius est enim mori quam indigere./ 30 Vir respiciens in mensam alienam,/ non est vita ejus in cogitatione victus :/ alit enim animam suam cibis alienis :/ 31 vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se./ 32 In ore imprudentis condulcabitur inopia,/ et in ventre ejus ignis ardebit.]
Copyright information for VulgCT