Sir 41

1[O mors, quam amara est memoria tua/ homini pacem habenti in substantiis suis :/ 2viro quieto, et cujus viæ directæ sunt in omnibus,/ et adhuc valenti accipere cibum !/ 3O mors, bonum est judicium tuum homini indigenti,/ et qui minoratur viribus,/ 4defecto ætate, et cui de omnibus cura est,/ et incredibili, qui perdit patientiam !/ 5Noli metuere judicium mortis :/ memento quæ ante te fuerunt,/ et quæ superventura sunt tibi :/ hoc judicium a Domino omni carni./ 6Et quid superveniet tibi in beneplacito Altissimi ?/ sive decem, sive centum, sive mille anni :/ 7non est enim in inferno accusatio vitæ.]\ 8[Filii abominationum fiunt filii peccatorum,/ et qui conversantur secus domos impiorum./ 9Filiorum peccatorum periet hæreditas,/ et cum semine illorum assiduitas opprobrii./ 10De patre impio queruntur filii,/ quoniam propter illum sunt in opprobrio./ 11Væ vobis, viri impii,/ qui dereliquistis legem Domini Altissimi !/ 12Et si nati fueritis, in maledictione nascemini :/ et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra./ 13Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur :/ sic impii a maledicto in perditionem./ 14Luctus hominum in corpore ipsorum :/ nomen autem impiorum delebitur./ 15Curam habe de bono nomine :/ hoc enim magis permanebit tibi/ quam mille thesauri pretiosi et magni./ 16Bonæ vitæ numerus dierum :/ bonum autem nomen permanebit in ævum.]\ 17[Disciplinam in pace conservate, filii :/ sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus,/ quæ utilitas in utrisque ?/ 18Melior est homo qui abscondit stultitiam suam,/ quam homo qui abscondit sapientiam suam./ 19Verumtamen reveremini in his quæ procedunt de ore meo :/ 20non est enim bonum omnem reverentiam observare,/ et non omnia omnibus bene placent in fide./ 21Erubescite a patre et a matre de fornicatione :/ et a præsidente et a potente de mendacio :/ 22a principe et a judice de delicto :/ a synagoga et plebe de iniquitate :/ 23a socio et amico de injustitia,/ et de loco in quo habitas :/ 24de furto, de veritate Dei, et testamento :/ de discubitu in panibus, et ab obfuscatione dati et accepti :/ 25a salutantibus de silentio,/ a respectu mulieris fornicariæ,/ et ab aversione vultus cognati./ 26Ne avertas faciem a proximo tuo,/ et ab auferendo partem et non restituendo./ 27Ne respicias mulierem alieni viri,/ et ne scruteris ancillam ejus,/ neque steteris ad lectum ejus./ 28Ab amicis de sermonibus improperii :/ et cum dederis, ne improperes.]
Copyright information for VulgCT