Sir 42

[Non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi :/ et eris vere sine confusione,/ et invenies gratiam in conspectu omnium hominum./ Ne pro his omnibus confundaris,/ et ne accipias personam ut delinquas :/ de lege Altissimi, et testamento,/ et de judicio justificare impium,/ de verbo sociorum et viatorum,/ et de datione hæreditatis amicorum,/ de æqualitate stateræ et ponderum,/ de acquisitione multorum et paucorum,/ de corruptione emptionis et negotiatorum,/ et de multa disciplina filiorum,/ et servo pessimo latus sanguinare./ Super mulierem nequam bonum est signum./ Ubi manus multæ sunt, claude :/ et quodcumque trades, numera et appende :/ datum vero et acceptum omne describe./ De disciplina insensati et fatui,/ et de senioribus qui judicantur ab adolescentibus :/ et eris eruditus in omnibus,/ et probabilis in conspectu omnium vivorum.]\ [Filia patris abscondita est vigilia,/ et sollicitudo ejus aufert somnum :/ ne forte in adolescentia sua adulta efficiatur,/ et cum viro commorata odibilis fiat :/ 10 nequando polluatur in virginitate sua,/ et in paternis suis gravida inveniatur :/ ne forte cum viro commorata transgrediatur,/ aut certe sterilis efficiatur./ 11 Super filiam luxuriosam confirma custodiam,/ nequando faciat te in opprobrium venire inimicis,/ a detractione in civitate, et objectione plebis,/ et confundat te in multitudine populi./ 12 Omni homini noli intendere in specie,/ et in medio mulierum noli commorari :/ 13 de vestimentis enim procedit tinea,/ et a muliere iniquitas viri./ 14 Melior est enim iniquitas viri quam mulier benefaciens,/ et mulier confundens in opprobrium.]\ 15 [Memor ero igitur operum Domini,/ et quæ vidi annuntiabo./ In sermonibus Domini opera ejus./ 16 Sol illuminans per omnia respexit,/ et gloria Domini plenum est opus ejus./ 17 Nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua,/ quæ confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua ?/ 18 Abyssum et cor hominum investigavit,/ et in astutia eorum excogitavit./ 19 Cognovit enim Dominus omnem scientiam,/ et inspexit in signum ævi,/ annuntians quæ præterierunt et quæ superventura sunt,/ revelans vestigia occultorum./ 20 Non præterit illum omnis cogitatus,/ et non abscondit se ab eo ullus sermo./ 21 Magnalia sapientiæ suæ decoravit,/ qui est ante sæculum et usque in sæculum :/ neque adjectum est,/ 22 neque minuitur,/ et non eget alicujus consilio./ 23 Quam desiderabilia omnia opera ejus !/ et tamquam scintilla quæ est considerare !/ 24 Omnia hæc vivunt, et manent in sæculum,/ et in omni necessitate omnia obaudiunt ei./ 25 Omnia duplicia, unum contra unum,/ et non fecit quidquam deesse./ 26 Uniuscujusque confirmavit bona :/ et quis satiabitur videns gloriam ejus ?]
Copyright information for VulgCT