Sir 43

[Altitudinis firmamentum pulchritudo ejus est,/ species cæli in visione gloriæ./ Sol in aspectu annuntians in exitu,/ vas admirabile, opus Excelsi./ In meridiano exurit terram,/ et in conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere ?/ fornacem custodiens in operibus ardoris :/ tripliciter sol exurens montes,/ radios igneos exsufflans,/ et refulgens radiis suis obcæcat oculos./ Magnus Dominus qui fecit illum,/ et in sermonibus ejus festinavit iter.]\ [Et luna in omnibus in tempore suo,/ ostensio temporis, et signum ævi./ A luna signum diei festi :/ luminare quod minuitur in consummatione./ Mensis secundum nomen ejus est,/ crescens mirabiliter in consummatione./ Vas castrorum in excelsis,/ in firmamento cæli resplendens gloriose./ 10 Species cæli gloria stellarum :/ mundum illuminans in excelsis Dominus./ 11 In verbis Sancti stabunt ad judicium,/ et non deficient in vigiliis suis.]\ 12 [Vide arcum, et benedic eum qui fecit illum :/ valde speciosus est in splendore suo./ 13 Gyravit cælum in circuitu gloriæ suæ :/ manus Excelsi aperuerunt illum./ 14 Imperio suo acceleravit nivem,/ et accelerat coruscationes emittere judicii sui./ 15 Propterea aperti sunt thesauri,/ et evolaverunt nebulæ sicut aves./ 16 In magnitudine sua posuit nubes,/ et confracti sunt lapides grandinis./ 17 In conspectu ejus commovebuntur montes,/ et in voluntate ejus aspirabit notus./ 18 Vox tonitrui ejus verberavit terram,/ tempestas aquilonis, et congregatio spiritus :/ 19 et sicut avis deponens ad sedendum, aspergit nivem,/ et sicut locusta demergens descensus ejus./ 20 Pulchritudinem candoris ejus admirabitur oculus,/ et super imbrem ejus expavescet cor./ 21 Gelu sicut salem effundet super terram :/ et dum gelaverit, fiet tamquam cacumina tribuli./ 22 Frigidus ventus aquilo flavit,/ et gelavit crystallus ab aqua :/ super omnem congregationem aquarum requiescet,/ et sicut lorica induet se aquis :/ 23 et devorabit montes, et exuret desertum,/ et extinguet viride, sicut igne./ 24 Medicina omnium in festinatione nebulæ :/ et ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum./ 25 In sermone ejus siluit ventus,/ et cogitatione sua placavit abyssum :/ et plantavit in illa Dominus insulas./ 26 Qui navigant mare enarrent pericula ejus,/ et audientes auribus nostris admirabimur./ 27 Illic præclara opera et mirabilia,/ varia bestiarum genera, et omnium pecorum, et creatura belluarum./ 28 Propter ipsum confirmatus est itineris finis,/ et in sermone ejus composita sunt omnia.]\ 29 [Multa dicemus, et deficiemus in verbis :/ consummatio autem sermonum ipse est in omnibus./ 30 Gloriantes ad quid valebimus ?/ ipse enim omnipotens super omnia opera sua./ 31 Terribilis Dominus, et magnus vehementer,/ et mirabilis potentia ipsius./ 32 Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis,/ supervalebit enim adhuc : et admirabilis magnificentia ejus./ 33 Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis :/ major enim est omni laude./ 34 Exaltantes eum, replemini virtute, ne laboretis,/ non enim comprehendetis./ 35 Quis videbit eum et enarrabit ?/ et quis magnificabit eum sicut est ab initio ?/ 36 Multa abscondita sunt majora his :/ pauca enim vidimus operum ejus./ 37 Omnia autem Dominus fecit,/ et pie agentibus dedit sapientiam.]
Copyright information for VulgCT