Sir 44

[Laudemus viros gloriosos,/ et parentes nostros in generatione sua./ Multam gloriam fecit Dominus :/ magnificentia sua a sæculo./ Dominantes in potestatibus suis,/ homines magni virtute et prudentia sua præditi,/ nuntiantes in prophetis dignitatem prophetarum :/ et imperantes in præsenti populo,/ et virtute prudentiæ populis sanctissima verba :/ in peritia sua requirentes modos musicos,/ et narrantes carmina Scripturarum :/ homines divites in virtute,/ pulchritudinis studium habentes,/ pacificantes in domibus suis./ Omnes isti in generationibus gentis suæ gloriam adepti sunt,/ et in diebus suis habentur in laudibus./ Qui de illis nati sunt reliquerunt nomen/ narrandi laudes eorum./ Et sunt quorum non est memoria :/ perierunt quasi qui non fuerint :/ et nati sunt quasi non nati,/ et filii ipsorum cum ipsis./ 10 Sed illi viri misericordiæ sunt,/ quorum pietates non defuerunt./ 11 Cum semine eorum permanent bona :/ 12 hæreditas sancta nepotes eorum,/ et in testamentis stetit semen eorum :/ 13 et filii eorum propter illos usque in æternum manent :/ semen eorum et gloria eorum non derelinquetur./ 14 Corpora ipsorum in pace sepulta sunt,/ et nomen eorum vivit in generationem et generationem./ 15 Sapientiam ipsorum narrent populi,/ et laudem eorum nuntiet ecclesia.]\ 16 [Enoch placuit Deo, et translatus est in paradisum,/ ut det gentibus pœnitentiam./ 17 Noë inventus est perfectus, justus,/ et in tempore iracundiæ factus est reconciliatio./ 18 Ideo dimissum est reliquum terræ,/ cum factum est diluvium./ 19 Testamenta sæculi posita sunt apud illum,/ ne deleri possit diluvio omnis caro.]\ 20 [Abraham magnus pater multitudinis gentium,/ et non est inventus similis illi in gloria :/ qui conservavit legem Excelsi,/ et fuit in testamento cum illo./ 21 In carne ejus stare fecit testamentum,/ et in tentatione inventus est fidelis./ 22 Ideo jurejurando dedit illi gloriam in gente sua,/ crescere illum quasi terræ cumulum,/ 23 et ut stellas exaltare semen ejus,/ et hæreditare illos a mari usque ad mare,/ et a flumine usque ad terminos terræ./ 24 Et in Isaac eodem modo fecit,/ propter Abraham patrem ejus./ 25 Benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus,/ et testamentum confirmavit super caput Jacob./ 26 Agnovit eum in benedictionibus suis,/ et dedit illi hæreditatem,/ et divisit illi partem in tribubus duodecim./ 27 Et conservavit illi homines misericordiæ,/ invenientes gratiam in oculis omnis carnis.]
Copyright information for VulgCT