Sir 45

[Dilectus Deo et hominibus Moyses,/ cujus memoria in benedictione est./ Similem illum fecit in gloria sanctorum,/ et magnificavit eum in timore inimicorum,/ et in verbis suis monstra placavit./ Glorificavit illum in conspectu regum,/ et jussit illi coram populo suo,/ et ostendit illi gloriam suam./ In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum,/ et elegit eum ex omni carne./ Audivit enim eum, et vocem ipsius,/ et induxit illum in nubem./ Et dedit illi coram præcepta,/ et legem vitæ et disciplinæ,/ docere Jacob testamentum suum,/ et judicia sua Israël.]\ [Excelsum fecit Aaron fratrem ejus,/ et similem sibi, de tribu Levi./ Statuit ei testamentum æternum,/ et dedit illi sacerdotium gentis,/ et beatificavit illum in gloria :/ et circumcinxit eum zona gloriæ,/ et induit eum stolam gloriæ,/ et coronavit eum in vasis virtutis./ 10 Circumpedes, et femoralia, et humerale posuit ei :/ et cinxit illum tintinnabulis aureis plurimis in gyro :/ 11 dare sonitum in incessu suo,/ auditum facere sonitum in templo/ in memoriam filiis gentis suæ./ 12 Stolam sanctam auro, et hyacintho, et purpura,/ opus textile viri sapientis, judicio et veritate præditi :/ 13 torto cocco opus artificis/ gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri,/ et opere lapidarii sculptis,/ in memoriam secundum numerum tribuum Israël./ 14 Corona aurea super mitram ejus/ expressa signo sanctitatis, et gloria honoris :/ opus virtutis, et desideria oculorum ornata./ 15 Sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia/ usque ad originem./ 16 Non est indutus illa alienigena aliquis,/ sed tantum filii ipsius soli,/ et nepotes ejus per omne tempus./ 17 Sacrificia ipsius/ consumpta sunt igne quotidie./ 18 Complevit Moyses manus ejus,/ et unxit illum oleo sancto./ 19 Factum est illi in testamentum æternum,/ et semini ejus, sicut dies cæli,/ fungi sacerdotio, et habere laudem,/ et glorificare populum suum in nomine ejus./ 20 Ipsum elegit ab omni vivente,/ offerre sacrificium Deo, incensum, et bonum odorem,/ in memoriam placare pro populo suo :/ 21 et dedit illi in præceptis suis potestatem,/ in testamentis judiciorum :/ docere Jacob testimonia,/ et in lege sua lucem dare Israël./ 22 Quia contra illum steterunt alieni,/ et propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto,/ qui erant cum Dathan et Abiron,/ et congregatio Core in iracundia./ 23 Vidit Dominus Deus, et non placuit illi,/ et consumpti sunt in impetu iracundiæ./ 24 Fecit illis monstra,/ et consumpsit illos in flamma ignis./ 25 Et addidit Aaron gloriam,/ et dedit illi hæreditatem,/ et primitias frugum terræ divisit illi./ 26 Panem ipsis in primis paravit in satietatem :/ nam et sacrificia Domini edent,/ quæ dedit illi et semini ejus./ 27 Ceterum in terra gentes non hæreditabit,/ et pars non est illi in gente :/ ipse est enim pars ejus, et hæreditas.]\ 28 [Phinees, filius Eleazari, tertius in gloria est,/ imitando eum in timore Domini,/ 29 et stare in reverentia gentis :/ in bonitate et alacritate animæ suæ placuit Deo pro Israël./ 30 Ideo statuit illi testamentum pacis,/ principem sanctorum et gentis suæ,/ ut sit illi et semini ejus sacerdotii dignitas in æternum./ 31 Et testamentum David regi filio Jesse de tribu Juda,/ hæreditas ipsi et semini ejus :/ ut daret sapientiam in cor nostrum,/ judicare gentem suam in justitia,/ ne abolerentur bona ipsorum :/ et gloriam ipsorum in gentem eorum æternam fecit.]
Copyright information for VulgCT