Sir 46

1[Fortis in bello Jesus Nave, successor Moysi in prophetis,/ qui fuit magnus secundum nomen suum,/ 2maximus in salutem electorum Dei,/ expugnare insurgentes hostes,/ ut consequeretur hæreditatem Israël./ 3Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas,/ et jactando contra civitates rhomphæas !/ 4Quis ante illum sic restitit ?/ nam hostes ipse Dominus perduxit./ 5An non in iracundia ejus impeditus est sol,/ et una dies facta est quasi duo ?/ 6Invocavit Altissimum potentem,/ in oppugnando inimicos undique :/ et audivit illum magnus et sanctus Deus,/ in saxis grandinis virtutis valde fortis./ 7Impetum fecit contra gentem hostilem,/ et in descensu perdidit contrarios :/ 8ut cognoscant gentes potentiam ejus,/ quia contra Deum pugnare non est facile./ Et secutus est a tergo potentis :/ 9et in diebus Moysi misericordiam fecit,/ ipse, et Caleb filius Jephone,/ stare contra hostem, et prohibere gentem a peccatis,/ et perfringere murmur malitiæ./ 10Et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt/ a numero sexcentorum millium peditum,/ inducere illos in hæreditatem,/ in terram quæ manat lac et mel./ 11Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem,/ et usque in senectutem permansit illi virtus,/ ut ascenderet in excelsum terræ locum,/ et semen ipsius obtinuit hæreditatem,/ 12ut viderent omnes filii Israël/ quia bonum est obsequi sancto Deo.]\ 13[Et judices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor,/ qui non aversi sunt a Domino,/ 14ut sit memoria illorum in benedictione,/ et ossa eorum pullulent de loco suo :/ 15et nomen eorum permaneat in æternum,/ permanens ad filios illorum, sanctorum virorum gloria.]\ 16[Dilectus a Domino Deo suo Samuel, propheta Domini,/ renovavit imperium,/ et unxit principes in gente sua./ 17In lege Domini congregationem judicavit,/ et vidit Deus Jacob :/ et in fide sua probatus est propheta,/ 18et cognitus est in verbis suis fidelis,/ quia vidit Deum lucis./ 19Et invocavit Dominum omnipotentem,/ in oppugnando hostes circumstantes undique,/ in oblatione agni inviolati./ 20Et intonuit de cælo Dominus,/ et in sonitu magno auditam fecit vocem suam :/ 21et contrivit principes Tyriorum,/ et omnes duces Philisthiim :/ 22et ante tempus finis vitæ suæ et sæculi,/ testimonium præbuit in conspectu Domini et christi :/ pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit,/ et non accusavit illum homo./ 23Et post hoc dormivit : et notum fecit regi,/ et ostendit illi finem vitæ suæ :/ et exaltavit vocem suam de terra in prophetia,/ delere impietatem gentis.]
Copyright information for VulgCT