Sir 47

[Post hæc surrexit Nathan,/ propheta in diebus David./ Et quasi adeps separatus a carne,/ sic David a filiis Israël./ Cum leonibus lusit quasi cum agnis,/ et in ursis similiter fecit sicut in agnis ovium, in juventute sua./ Numquid non occidit gigantem,/ et abstulit opprobrium de gente ?/ In tollendo manum,/ saxo fundæ dejecit exsultationem Goliæ :/ nam invocavit Dominum omnipotentem,/ et dedit in dextera ejus tollere hominem fortem in bello,/ et exaltare cornu gentis suæ./ Sic in decem millibus glorificavit eum :/ et laudavit eum in benedictionibus Domini,/ in offerendo illi coronam gloriæ :/ contrivit enim inimicos undique,/ et extirpavit Philisthiim contrarios usque in hodiernum diem :/ contrivit cornu ipsorum usque in æternum./ In omni opere dedit confessionem Sancto,/ et Excelso in verbo gloriæ./ 10 De omni corde suo laudavit Dominum :/ et dilexit Deum, qui fecit illum,/ et dedit illi contra inimicos potentiam :/ 11 et stare fecit cantores contra altare,/ et in sono eorum dulces fecit modos./ 12 Et dedit in celebrationibus decus,/ et ornavit tempora usque ad consummationem vitæ,/ ut laudarent nomen sanctum Domini,/ et amplificarent mane Dei sanctitatem./ 13 Dominus purgavit peccata ipsius,/ et exaltavit in æternum cornu ejus :/ et dedit illi testamentum regni,/ et sedem gloriæ in Israël.]\ 14 [Post ipsum surrexit filius sensatus,/ et propter illum dejecit omnem potentiam inimicorum./ 15 Salomon imperavit in diebus pacis,/ cui subjecit Deus omnes hostes,/ ut conderet domum in nomine suo,/ et pararet sanctitatem in sempiternum./ Quemadmodum eruditus es in juventute tua,/ 16 et impletus es, quasi flumen, sapientia,/ et terram retexit anima tua./ 17 Et replesti in comparationibus ænigmata :/ ad insulas longe divulgatum est nomen tuum,/ et dilectus es in pace tua./ 18 In cantilenis, et proverbiis,/ et comparationibus, et interpretationibus, miratæ sunt terræ :/ 19 et in nomine Domini Dei,/ cui est cognomen Deus Israël./ 20 Collegisti quasi auricalcum aurum,/ et ut plumbum complesti argentum :/ 21 et inclinasti femora tua mulieribus :/ potestatem habuisti in corpore tuo./ 22 Dedisti maculam in gloria tua,/ et profanasti semen tuum,/ inducere iracundiam ad liberos tuos,/ et incitari stultitiam tuam :/ 23 ut faceres imperium bipartitum,/ et ex Ephraim imperare imperium durum./ 24 Deus autem non derelinquet misericordiam suam :/ et non corrumpet, nec delebit opera sua,/ neque perdet a stirpe nepotes electi sui,/ et semen ejus qui diligit Dominum non corrumpet./ 25 Dedit autem reliquum Jacob,/ et David de ipsa stirpe./ 26 Et finem habuit Salomon cum patribus suis.]\ 27 [Et dereliquit post se de semine suo, gentis stultitiam,/ 28 et imminutum a prudentia, Roboam,/ qui avertit gentem consilio suo :/ 29 et Jeroboam filium Nabat, qui peccare fecit Israël,/ et dedit viam peccandi Ephraim :/ et plurima redundaverunt peccata ipsorum./ 30 Valde averterunt illos a terra sua./ 31 Et quæsivit omnes nequitias,/ usque dum perveniret ad illos defensio,/ et ab omnibus peccatis liberavit eos.]
Copyright information for VulgCT