Sir 49

1[Memoria Josiæ in compositionem odoris facta/ opus pigmentarii./ 2In omni ore quasi mel indulcabitur ejus memoria,/ et ut musica in convivio vini./ 3Ipse est directus divinitus in pœnitentiam gentis,/ et tulit abominationes impietatis./ 4Et gubernavit ad Dominum cor ipsius,/ et in diebus peccatorum corroboravit pietatem.]\ 5[Præter David et Ezechiam et Josiam,/ omnes peccatum commiserunt :/ 6nam reliquerunt legem Altissimi reges Juda,/ et contempserunt timorem Dei./ 7Dederunt enim regnum suum aliis,/ et gloriam suam alienigenæ genti./ 8Incenderunt electam sanctitatis civitatem,/ et desertas fecerunt vias ipsius in manu Jeremiæ./ 9Nam male tractaverunt illum/ qui a ventre matris consecratus est propheta,/ evertere, et eruere, et perdere,/ et iterum ædificare, et renovare :/ 10Ezechiel, qui vidit conspectum gloriæ/ quam ostendit illi in curru cherubim./ 11Nam commemoratus est inimicorum in imbre,/ benefacere illis qui ostenderunt rectas vias./ 12Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo :/ nam corroboraverunt Jacob,/ et redemerunt se in fide virtutis.]\ 13[Quomodo amplificemus Zorobabel ?/ nam et ipse quasi signum in dextera manu :/ 14sic et Jesum filium Josedec,/ qui in diebus suis ædificaverunt domum,/ et exaltaverunt templum sanctum Domino,/ paratum in gloriam sempiternam./ 15Et Nehemias in memoriam multi temporis,/ qui erexit nobis muros eversos,/ et stare fecit portas et seras,/ qui erexit domos nostras.]\ 16[Nemo natus est in terra qualis Henoch,/ nam et ipse receptus est a terra :/ 17neque ut Joseph, qui natus est homo princeps fratrum,/ firmamentum gentis, rector fratrum, stabilimentum populi :/ 18et ossa ipsius visitata sunt,/ et post mortem prophetaverunt./ 19Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt,/ et super omnem animam in origine Adam.]
Copyright information for VulgCT