Sir 5

[Noli attendere ad possessiones iniquas,/ et ne dixeris : Est mihi sufficiens vita :/ nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis./ Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui,/ et ne dixeris : Quomodo potui ?/ aut, Quis me subjiciet propter facta mea ?/ Deus enim vindicans vindicabit./ Ne dixeris : Peccavi : et quid mihi accidit triste ?/ Altissimus enim est patiens redditor./ De propitiatio peccato noli esse sine metu,/ neque adjicias peccatum super peccatum./ Et ne dicas : Miseratio Domini magna est,/ multitudinis peccatorum meorum miserebitur :/ misericordia enim et ira ab illo cito proximant,/ et in peccatores respicit ira illius./ Non tardes converti ad Dominum,/ et ne differas de die in diem :/ subito enim veniet ira illius,/ et in tempore vindictæ disperdet te./ 10 Noli anxius esse in divitiis injustis :/ non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ.]\ 11 [Non ventiles te in omnem ventum,/ et non eas in omnem viam :/ sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua./ 12 Esto firmus in via Domini,/ et in veritate sensus tui et scientia :/ et prosequatur te verbum pacis et justitiæ./ 13 Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas,/ et cum sapientia proferas responsum verum./ 14 Si est tibi intellectus, responde proximo :/ sin autem, sit manus tua super os tuum,/ ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris./ 15 Honor et gloria in sermone sensati :/ lingua vero imprudentis subversio est ipsius./ 16 Non appelleris susurro,/ et lingua tua ne capiaris et confundaris :/ 17 super furem enim est confusio et pœnitentia,/ et denotatio pessima super bilinguem :/ susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia./ 18 Justifica pusillum/ et magnum similiter.]
Copyright information for VulgCT