Sir 50

1[Simon, Oniæ filius, sacerdos magnus,/ qui in vita sua suffulsit domum,/ et in diebus suis corroboravit templum./ 2Templi etiam altitudo ab ipso fundata est,/ duplex ædificatio, et excelsi parietes templi./ 3In diebus ipsius emanaverunt putei aquarum,/ et quasi mare adimpleti sunt supra modum./ 4Qui curavit gentem suam,/ et liberavit eam a perditione :/ 5qui prævaluit amplificare civitatem,/ qui adeptus est gloriam in conversatione gentis,/ et ingressum domus et atrii amplificavit./ 6Quasi stella matutina in medio nebulæ,/ et quasi luna plena, in diebus suis lucet :/ 7et quasi sol refulgens,/ sic ille effulsit in templo Dei./ 8Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriæ,/ et quasi flos rosarum in diebus vernis,/ et quasi lilia quæ sunt in transitu aquæ,/ et quasi thus redolens in diebus æstatis :/ 9quasi ignis effulgens,/ et thus ardens in igne :/ 10quasi vas auri solidum,/ ornatum omni lapide pretioso :/ 11quasi oliva pullulans, et cypressus in altitudinem se extollens,/ in accipiendo ipsum stolam gloriæ,/ et vestiri eum in consummationem virtutis./ 12In ascensu altaris sancti/ gloriam dedit sanctitatis amictum./ 13In accipiendo autem partes de manu sacerdotum,/ et ipse stans juxta aram :/ et circa illum corona fratrum :/ quasi plantatio cedri in monte Libano,/ 14sic circa illum steterunt quasi rami palmæ :/ et omnes filii Aaron in gloria sua./ 15Oblatio autem Domini in manibus ipsorum/ coram omni synagoga Israël :/ et consummatione fungens in ara,/ amplificare oblationem excelsi Regis,/ 16porrexit manum suam in libatione,/ et libavit de sanguine uvæ./ 17Effudit in fundamento altaris/ odorem divinum excelso Principi./ 18Tunc exclamaverunt filii Aaron,/ in tubis productilibus sonuerunt :/ et auditam fecerunt vocem magnam in memoriam coram Deo./ 19Tunc omnis populus simul properaverunt,/ et ceciderunt in faciem super terram,/ adorare Dominum Deum suum,/ et dare preces omnipotenti Deo excelso./ 20Et amplificaverunt psallentes in vocibus suis,/ et in magna domo auctus est sonus suavitatis plenus./ 21Et rogavit populus Dominum excelsum in prece,/ usque dum perfectus est honor Domini,/ et munus suum perfecerunt./ 22Tunc descendens, manus suas extulit/ in omne congregationem filiorum Israël,/ dare gloriam Deo a labiis suis,/ et in nomine ipsius gloriari :/ 23et iteravit orationem suam,/ volens ostendere virtutem Dei./ 24Et nunc orate Deum omnium, qui magna fecit in omni terra,/ qui auxit dies nostros a ventre matris nostræ,/ et fecit nobiscum secundum suam misericordiam :/ 25det nobis jucunditatem cordis,/ et fieri pacem in diebus nostris in Israël per dies sempiternos :/ 26credere Israël nobiscum esse Dei misericordiam,/ ut liberet nos in diebus suis.]\ 27[Duas gentes odit anima mea :/ tertia autem non est gens quam oderim :/ 28qui sedent in monte Seir, et Philisthiim,/ et stultus populus qui habitat in Sichimis.]\ 29[Doctrinam sapientiæ et disciplinæ scripsit in codice isto/ Jesus, filius Sirach, Jerosolymita,/ qui renovavit sapientiam de corde suo./ 30Beatus qui in istis versatur bonis :/ qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper./ 31Si enim hæc fecerit, ad omnia valebit, quia lux Dei vestigium ejus est.]
Copyright information for VulgCT