Sir 51

1Oratio Jesu filii Sirach. [Confitebor tibi, Domine rex,/ et collaudabo te Deum salvatorem meum./ 2Confitebor nomini tuo,/ quoniam adjutor et protector factus es mihi,/ 3et liberasti corpus meum a perditione :/ a laqueo linguæ iniquæ, et a labiis operantium mendacium :/ et in conspectu astantium factus es mihi adjutor./ 4Et liberasti me, secundum multitudinem misericordiæ nominis tui,/ a rugientibus præparatis ad escam :/ 5de manibus quærentium animam meam,/ et de portis tribulationum quæ circumdederunt me ;/ 6a pressura flammæ quæ circumdedit me,/ et in medio ignis non sum æstuatus ;/ 7de altitudine ventris inferi,/ et a lingua coinquinata, et a verbo mendacii,/ a rege iniquo, et a lingua injusta./ 8Laudabit usque ad mortem anima mea Dominum,/ 9et vita mea appropinquans erat in inferno deorsum./ 10Circumdederunt me undique, et non erat qui adjuvaret :/ respiciens eram ad adjutorium hominum, et non erat./ 11Memoratus sum misericordiæ tuæ Domine,/ et operationis tuæ, quæ a sæculo sunt :/ 12quoniam eruis sustinentes te, Domine,/ et liberas eos de manibus gentium./ 13Exaltasti super terram habitationem meam,/ et pro morte defluente deprecatus sum./ 14Invocavi Dominum patrem Domini mei,/ ut non derelinquat me in die tribulationis meæ,/ et in tempore superborum, sine adjutorio./ 15Laudabo nomen tuum assidue,/ et collaudabo illud in confessione :/ et exaudita est oratio mea,/ 16et liberasti me de perditione,/ et eripuisti me de tempore iniquo./ 17Propterea confitebor, et laudem dicam tibi,/ et benedicam nomini Domini.]\ 18[Cum adhuc junior essem, priusquam oberrarem,/ quæsivi sapientiam palam in oratione mea./ 19Ante templum postulabam pro illis,/ et usque in novissimis inquiram eam :/ et effloruit tamquam præcox uva./ 20Lætatum est cor meum in ea :/ ambulavit pes meus iter rectum :/ a juventute mea investigabam eam./ 21Inclinavi modico aurem meam,/ et excepi illam./ 22Multam inveni in meipso sapientiam,/ et multum profeci in ea./ 23Danti mihi sapientiam dabo gloriam :/ 24consiliatus sum enim ut facerem illam./ Zelatus sum bonum, et non confundar./ 25Colluctata est anima mea in illa,/ et in faciendo eam confirmatus sum./ 26Manus meas extendi in altum,/ et insipientiam ejus luxi ;/ 27animam meam direxi ad illam,/ et in agnitione inveni eam./ 28Possedi cum ipsa cor ab initio :/ propter hoc, non derelinquar./ 29Venter meus conturbatus est quærendo illam :/ propterea bonam possidebo possessionem./ 30Dedit mihi Dominus linguam mercedem meam,/ et in ipsa laudabo eum./ 31Appropiate ad me, indocti,/ et congregate vos in domum disciplinæ./ 32Quid adhuc retardatis ? et quid dicitis in his ?/ animæ vestræ sitiunt vehementer./ 33Aperui os meum, et locutus sum :/ Comparate vobis sine argento,/ 34et collum vestrum subjicite jugo :/ et suscipiat anima vestra disciplinam :/ in proximo est enim invenire eam./ 35Videte oculis vestris, quia modicum laboravi,/ et inveni mihi multam requiem./ 36Assumite disciplinam in multo numero argenti,/ et copiosum aurum possidete in ea./ 37Lætetur anima vestra in misericordia ejus,/ et non confundemini in laude ipsius./ 38Operamini opus vestrum ante tempus,/ et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo.]
Copyright information for VulgCT