Sir 6

1[Noli fieri pro amico inimicus proximo :/ improperium enim et contumeliam malus hæreditabit :/ et omnis peccator invidus et bilinguis.]\ 2[Non te extollas in cogitatione animæ tuæ velut taurus,/ ne forte elidatur virtus tua per stultitiam :/ 3et folia tua comedat, et fructus tuos perdat,/ et relinquaris velut lignum aridum in eremo./ 4Anima enim nequam disperdet qui se habet,/ et in gaudium inimicis dat illum,/ et deducet in sortem impiorum.]\ 5[Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos,/ et lingua eucharis in bono homine abundat./ 6Multi pacifici sint tibi :/ et consiliarius sit tibi unus de mille./ 7Si possides amicum, in tentatione posside eum,/ et ne facile credas ei./ 8Est enim amicus secundum tempus suum,/ et non permanebit in die tribulationis./ 9Et est amicus qui convertitur ad inimicitiam,/ et est amicus qui odium et rixam et convitia denudabit./ 10Est autem amicus socius mensæ,/ et non permanebit in die necessitatis./ 11Amicus si permanserit fixus, erit tibi quasi coæqualis,/ et in domesticis tuis fiducialiter aget./ 12Si humiliaverit se contra te,/ et a facie tua absconderit se,/ unanimem habebis amicitiam bonam./ 13Ab inimicis tuis separare,/ et ab amicis tuis attende./ 14Amicus fidelis protectio fortis :/ qui autem invenit illum, invenit thesaurum./ 15Amico fideli nulla est comparatio,/ et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius./ 16Amicus fidelis medicamentum vitæ et immortalitatis :/ et qui metuunt Dominum, invenient illum./ 17Qui timet Deum æque habebit amicitiam bonam,/ quoniam secundum illum erit amicus illius.]\ 18[Fili, a juventute tua excipe doctrinam,/ et usque ad canos invenies sapientiam./ 19Quasi is qui arat et seminat accede ad eam,/ et sustine bonos fructus illius./ 20In opere enim ipsius exiguum laborabis,/ et cito edes de generationibus illius./ 21Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus !/ et non permanebit in illa excors./ 22Quasi lapidis virtus probatio erit in illis :/ et non demorabuntur projicere illam./ 23Sapientia enim doctrinæ secundum nomen est ejus,/ et non est multis manifestata :/ quibus autem cognita est,/ permanet usque ad conspectum Dei./ 24Audi, fili, et accipe consilium intellectus,/ et ne abjicias consilium meum./ 25Injice pedem tuum in compedes illius,/ et in torques illius collum tuum./ 26Subjice humerum tuum, et porta illam,/ et ne acedieris vinculis ejus./ 27In omni animo tuo accede ad illam,/ et in omni virtute tua conserva vias ejus./ 28Investiga illam, et manifestabitur tibi :/ et continens factus, ne derelinquas eam :/ 29in novissimis enim invenies requiem in ea,/ et convertetur tibi in oblectationem./ 30Et erunt tibi compedes ejus in protectionem fortitudinis et bases virtutis,/ et torques illius in stolam gloriæ :/ 31decor enim vitæ est in illa,/ et vincula illius alligatura salutaris./ 32Stolam gloriæ indues eam,/ et coronam gratulationis superpones tibi./ 33Fili, si attenderis mihi, disces :/ et si accommodaveris animum tuum, sapiens eris./ 34Si inclinaveris aurem tuam, excipies doctrinam :/ et si dilexeris audire, sapiens eris./ 35In multitudine presbyterorum prudentium sta,/ et sapientiæ illorum ex corde conjungere,/ ut omnem narrationem Dei possis audire,/ et proverbia laudis non effugiant a te./ 36Et si videris sensatum, evigila ad eum,/ et gradus ostiorum illius exterat pes tuus./ 37Cogitatum tuum habe in præceptis Dei,/ et in mandatis illius maxime assiduus esto :/ et ipse dabit tibi cor,/ et concupiscentia sapientiæ dabitur tibi.]
Copyright information for VulgCT