Sir 7

1[Noli facere mala, et non te apprehendent :/ 2discede ab iniquo, et deficient mala abs te./ 3Fili, non semines mala in sulcis injustitiæ,/ et non metes ea in septuplum./ 4Noli quærere a Domino ducatum,/ neque a rege cathedram honoris./ 5Non te justifices ante Deum,/ quoniam agnitor cordis ipse est :/ et penes regem noli velle videri sapiens./ 6Noli quærere fieri judex,/ nisi valeas virtute irrumpere iniquitates :/ ne forte extimescas faciem potentis,/ et ponas scandalum in æquitate tua./ 7Non pecces in multitudinem civitatis,/ nec te immittas in populum :/ 8neque alliges duplicia peccata,/ nec enim in uno eris immunis./ 9Noli esse pusillanimis in animo tuo :/ 10exorare et facere eleemosynam ne despicias./ 11Ne dicas : In multitudine munerum meorum respiciet Deus,/ et offerente me Deo altissimo, munera mea suscipiet./ 12Non irrideas hominem in amaritudine animæ :/ est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus./ 13Noli amare mendacium adversus fratrem tuum,/ neque in amicum similiter facias./ 14Noli velle mentiri omne mendacium :/ assiduitas enim illius non est bona./ 15Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum,/ et non iteres verbum in oratione tua./ 16Non oderis laboriosa opera,/ et rusticationem creatam ab Altissimo./ 17Non te reputes in multitudine indisciplinatorum./ 18Memento iræ, quoniam non tardabit./ 19Humilia valde spiritum tuum,/ quoniam vindicta carnis impii ignis et vermis.]\ 20[Noli prævaricari in amicum pecuniam differentem,/ neque fratrem carissimum auro spreveris./ 21Noli discedere a muliere sensata et bona,/ quam sortitus es in timore Domini :/ gratia enim verecundiæ illius super aurum./ 22Non lædas servum in veritate operantem,/ neque mercenarium dantem animam suam./ 23Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua :/ non defraudes illum libertate,/ neque inopem derelinquas illum./ 24Pecora tibi sunt, attende illis :/ et si sunt utilia, perseverent apud te./ 25Filii tibi sunt ? erudi illos,/ et curva illos a pueritia illorum./ 26Filiæ tibi sunt ? serva corpus illarum,/ et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas./ 27Trade filiam, et grande opus feceris :/ et homini sensato da illam./ 28Mulier si est tibi secundum animam tuam, non projicias illam :/ et odibili non credas te./ In toto corde tuo/ 29honora patrem tuum,/ et gemitus matris tuæ ne obliviscaris :/ 30memento quoniam nisi per illos natus non fuisses :/ et retribue illis, quomodo et illi tibi.]\ 31[In tota anima tua time Dominum,/ et sacerdotes illius sanctifica./ 32In omni virtute tua dilige eum qui te fecit,/ et ministros ejus ne derelinquas./ 33Honora Deum ex tota anima tua,/ et honorifica sacerdotes,/ et propurga te cum brachiis./ 34Da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis,/ et de negligentia tua purga te cum paucis./ 35Datum brachiorum tuorum,/ et sacrificium sanctificationis offeres Domino,/ et initia sanctorum./ 36Et pauperi porrige manum tuam,/ ut perficiatur propitiatio et benedictio tua./ 37Gratia dati in conspectu omnis viventis,/ et mortuo non prohibeas gratiam./ 38Non desis plorantibus in consolatione,/ et cum lugentibus ambula./ 39Non te pigeat visitare infirmum :/ ex his enim in dilectione firmaberis./ 40In omnibus operibus tuis memorare novissima tua,/ et in æternum non peccabis.]
Copyright information for VulgCT