Sir 8

[Non litiges cum homine potente,/ ne forte incidas in manus illius./ Non contendas cum viro locuplete,/ ne forte contra te constituat litem tibi :/ multos enim perdidit aurum et argentum,/ et usque ad cor regum extendit et convertit./ Non litiges cum homine linguato,/ et non strues in ignem illius ligna./ Non communices homini indocto,/ ne male de progenie tua loquatur./ Ne despicias hominem avertentem se a peccato,/ neque improperes ei :/ memento quoniam omnes in correptione sumus./ Ne spernas hominem in sua senectute,/ etenim ex nobis senescunt./ Noli de mortuo inimico tuo gaudere :/ sciens quoniam omnes morimur,/ et in gaudium nolumus venire./ Ne despicias narrationem presbyterorum sapientium,/ et in proverbiis eorum conversare :/ 10 ab ipsis enim disces sapientiam et doctrinam intellectus,/ et servire magnatis sine querela./ 11 Non te prætereat narratio seniorum,/ ipsi enim didicerunt a patribus suis :/ 12 quoniam ab ipsis disces intellectum,/ et in tempore necessitatis dare responsum./ 13 Non incendas carbones peccatorum arguens eos,/ et ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum./ 14 Ne contra faciem stes contumeliosi,/ ne sedeat quasi insidiator ori tuo./ 15 Noli fœnerari homini fortiori te :/ quod si fœneraveris, quasi perditum habe./ 16 Non spondeas super virtutem tuam :/ quod si spoponderis, quasi restituens cogita./ 17 Non judices contra judicem,/ quoniam secundum quod justum est judicat./ 18 Cum audace non eas in via,/ ne forte gravet mala sua in te :/ ipse enim secundum voluntatem suam vadit,/ et simul cum stultitia illius peries./ 19 Cum iracundo non facias rixam,/ et cum audace non eas in desertum :/ quoniam quasi nihil est ante illum sanguis,/ et ubi non est adjutorium, elidet te./ 20 Cum fatuis consilium non habeas :/ non enim poterunt diligere nisi quæ eis placent./ 21 Coram extraneo ne facias consilium :/ nescis enim quid pariet./ 22 Non omni homini cor tuum manifestes,/ ne forte inferat tibi gratiam falsam, et convicietur tibi.]
Copyright information for VulgCT