Sir 9

1[Non zeles mulierem sinus tui,/ ne ostendat super te malitiam doctrinæ nequam./ 2Non des mulieri potestatem animæ tuæ,/ ne ingrediatur in virtutem tuam, et confundaris./ 3Ne respicias mulierem multivolam,/ ne forte incidas in laqueos illius./ 4Cum saltatrice ne assiduus sis,/ nec audias illam, ne forte pereas in efficacia illius./ 5Virginem ne conspicias,/ ne forte scandalizeris in decore illius./ 6Ne des fornicariis animam tuam in ullo,/ ne perdas te et hæreditatem tuam./ 7Noli circumspicere in vicis civitatis,/ nec oberraveris in plateis illius./ 8Averte faciem tuam a muliere compta,/ et ne circumspicias speciem alienam./ 9Propter speciem mulieris multi perierunt :/ et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit./ 10Omnis mulier quæ est fornicaria,/ quasi stercus in via conculcabitur./ 11Speciem mulieris alienæ multi admirati, reprobi facti sunt :/ colloquium enim illius quasi ignis exardescit./ 12Cum aliena muliere ne sedeas omnino,/ nec accumbas cum ea super cubitum :/ 13et non alterceris cum illa in vino,/ ne forte declinet cor tuum in illam,/ et sanguine tuo labaris in perditionem.]\ 14[Ne derelinquas amicum antiquum :/ novus enim non erit similis illi./ 15Vinum novum amicus novus :/ veterascet, et cum suavitate bibes illud./ 16Non zeles gloriam et opes peccatoris :/ non enim scis quæ futura sit illius subversio./ 17Non placeat tibi injuria injustorum,/ sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius./ 18Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi,/ et non suspicaberis timorem mortis./ 19Et si accesseris ad illum, noli aliquid committere,/ ne forte auferat vitam tuam./ 20Communionem mortis scito,/ quoniam in medio laqueorum ingredieris,/ et super dolentium arma ambulabis./ 21Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo,/ et cum sapientibus et prudentibus tracta./ 22Viri justi sint tibi convivæ,/ et in timore Dei sit tibi gloriatio :/ 23et in sensu sit tibi cogitatus Dei,/ et omnis enarratio tua in præceptis Altissimi./ 24In manu artificum opera laudabuntur,/ et princeps populi in sapientia sermonis sui,/ in sensu vero seniorum verbum./ 25Terribilis est in civitate sua homo linguosus :/ et temerarius in verbo suo odibilis erit.]
Copyright information for VulgCT