Song of Solomon 1

1[Osculetur me osculo oris sui ;/ quia meliora sunt ubera tua vino,/ 2fragrantia unguentis optimis./ Oleum effusum nomen tuum ;/ ideo adolescentulæ dilexerunt te./ 3Trahe me, post te curremus/ in odorem unguentorum tuorum./ Introduxit me rex in cellaria sua ;/ exsultabimus et lætabimur in te,/ memores uberum tuorum super vinum./ Recti diligunt te./ 4Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem,/ sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis./ 5Nolite me considerare quod fusca sim,/ quia decoloravit me sol./ Filii matris meæ pugnaverunt contra me ;/ posuerunt me custodem in vineis :/ vineam meam non custodivi./ 6Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas,/ ubi cubes in meridie,/ ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum./ 7Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres,/ egredere, et abi post vestigia gregum,/ et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum./ 8Equitatui meo in curribus Pharaonis/ assimilavi te, amica mea./ 9Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis ;/ collum tuum sicut monilia./ 10Murenulas aureas faciemus tibi,/ vermiculatas argento./ 11Dum esset rex in accubitu suo,/ nardus mea dedit odorem suum./ 12Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi ;/ inter ubera mea commorabitur./ 13Botrus cypri dilectus meus mihi/ in vineis Engaddi./ 14Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es !/ Oculi tui columbarum./ 15Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus !/ Lectulus noster floridus./ 16Tigna domorum nostrarum cedrina,/ laquearia nostra cypressina.]
Copyright information for VulgCT