Song of Solomon 2

[Ego flos campi,/ et lilium convallium./ Sicut lilium inter spinas,/ sic amica mea inter filias./ Sicut malus inter ligna silvarum,/ sic dilectus meus inter filios./ Sub umbra illius quem desideraveram sedi,/ et fructus ejus dulcis gutturi meo./ Introduxit me in cellam vinariam ;/ ordinavit in me caritatem./ Fulcite me floribus,/ stipate me malis,/ quia amore langueo./ Læva ejus sub capite meo,/ et dextera illius amplexabitur me./ Adjuro vos, filiæ Jerusalem,/ per capreas cervosque camporum,/ ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam,/ quoadusque ipsa velit./ Vox dilecti mei ; ecce iste venit,/ saliens in montibus, transiliens colles./ Similis est dilectus meus capreæ,/ hinnuloque cervorum./ En ipse stat post parietem nostrum,/ respiciens per fenestras,/ prospiciens per cancellos./ 10 En dilectus meus loquitur mihi./ Surge, propera, amica mea,/ columba mea, formosa mea, et veni :/ 11 jam enim hiems transiit ;/ imber abiit, et recessit./ 12 Flores apparuerunt in terra nostra ;/ tempus putationis advenit :/ vox turturis audita est in terra nostra ;/ 13 ficus protulit grossos suos ;/ vineæ florentes dederunt odorem suum./ Surge, amica mea, speciosa mea, et veni :/ 14 columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ,/ ostende mihi faciem tuam,/ sonet vox tua in auribus meis :/ vox enim tua dulcis, et facies tua decora./ 15 Capite nobis vulpes parvulas/ quæ demoliuntur vineas :/ nam vinea nostra floruit./ 16 Dilectus meus mihi, et ego illi,/ qui pascitur inter lilia,/ 17 donec aspiret dies, et inclinentur umbræ./ Revertere ; similis esto, dilecte mi, capreæ,/ hinnuloque cervorum super montes Bether.]
Copyright information for VulgCT