Song of Solomon 3

1[In lectulo meo, per noctes,/ quæsivi quem diligit anima mea :/ quæsivi illum, et non inveni./ 2Surgam, et circuibo civitatem :/ per vicos et plateas/ quæram quem diligit anima mea :/ quæsivi illum, et non inveni./ 3Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem :/ Num quem diligit anima mea vidistis ?/ 4Paululum cum pertransissem eos,/ inveni quem diligit anima mea :/ tenui eum, nec dimittam,/ donec introducam illum in domum matris meæ,/ et in cubiculum genetricis meæ./ 5Adjuro vos, filiæ Jerusalem,/ per capreas cervosque camporum,/ ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam,/ donec ipsa velit./ 6Quæ est ista quæ ascendit per desertum/ sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ,/ et thuris, et universi pulveris pigmentarii ?/ 7En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt/ ex fortissimis Israël,/ 8omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi :/ uniuscujusque ensis super femur suum/ propter timores nocturnos./ 9Ferculum fecit sibi rex Salomon/ de lignis Libani ;/ 10columnas ejus fecit argenteas,/ reclinatorium aureum, ascensum purpureum ;/ media caritate constravit,/ propter filias Jerusalem./ 11Egredimini et videte, filiæ Sion,/ regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua/ in die desponsationis illius,/ et in die lætitiæ cordis ejus.]
Copyright information for VulgCT