Song of Solomon 4

[Quam pulchra es, amica mea ! quam pulchra es !/ Oculi tui columbarum,/ absque eo quod intrinsecus latet./ Capilli tui sicut greges caprarum/ quæ ascenderunt de monte Galaad./ Dentes tui sicut greges tonsarum/ quæ ascenderunt de lavacro ;/ omnes gemellis fœtibus,/ et sterilis non est inter eas./ Sicut vitta coccinea labia tua,/ et eloquium tuum dulce./ Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ,/ absque eo quod intrinsecus latet./ Sicut turris David collum tuum,/ quæ ædificata est cum propugnaculis ;/ mille clypei pendent ex ea,/ omnis armatura fortium./ Duo ubera tua sicut duo hinnuli,/ capreæ gemelli, qui pascuntur in liliis./ Donec aspiret dies, et inclinentur umbræ,/ vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris./ Tota pulchra es, amica mea,/ et macula non est in te./ Veni de Libano, sponsa mea :/ veni de Libano, veni, coronaberis :/ de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon,/ de cubilibus leonum, de montibus pardorum./ Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa ;/ vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum,/ et in uno crine colli tui./ 10 Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa !/ pulchriora sunt ubera tua vino,/ et odor unguentorum tuorum super omnia aromata./ 11 Favus distillans labia tua, sponsa ;/ mel et lac sub lingua tua :/ et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris./ 12 Hortus conclusus soror mea, sponsa,/ hortus conclusus, fons signatus./ 13 Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum,/ cum pomorum fructibus, cypri cum nardo./ 14 Nardus et crocus, fistula et cinnamomum,/ cum universis lignis Libani ;/ myrrha et aloë, cum omnibus primis unguentis./ 15 Fons hortorum, puteus aquarum viventium,/ quæ fluunt impetu de Libano./ 16 Surge, aquilo, et veni, auster :/ perfla hortum meum, et fluant aromata illius.]
Copyright information for VulgCT