Song of Solomon 5

[Veniat dilectus meus in hortum suum,/ et comedat fructum pomorum suorum./ Veni in hortum meum, soror mea, sponsa ;/ messui myrrham meam cum aromatibus meis ;/ comedi favum cum melle meo ;/ bibi vinum meum cum lacte meo ;/ comedite, amici, et bibite,/ et inebriamini, carissimi./ Ego dormio, et cor meum vigilat./ Vox dilecti mei pulsantis :/ Aperi mihi, soror mea, amica mea,/ columba mea, immaculata mea,/ quia caput meum plenum est rore,/ et cincinni mei guttis noctium./ Expoliavi me tunica mea : quomodo induar illa ?/ lavi pedes meos : quomodo inquinabo illos ?/ Dilectus meus misit manum suam per foramen,/ et venter meus intremuit ad tactum ejus./ Surrexi ut aperirem dilecto meo ;/ manus meæ stillaverunt myrrham,/ et digiti mei pleni myrrha probatissima./ Pessulum ostii mei aperui dilecto meo,/ at ille declinaverat, atque transierat./ Anima mea liquefacta est, ut locutus est ;/ quæsivi, et non inveni illum ;/ vocavi, et non respondit mihi./ Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem ;/ percusserunt me, et vulneraverunt me./ Tulerunt pallium meum mihi custodes murorum./ Adjuro vos, filiæ Jerusalem,/ si inveneritis dilectum meum,/ ut nuntietis ei quia amore langueo./ Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum ?/ qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos ?/ 10 Dilectus meus candidus et rubicundus ;/ electus ex millibus./ 11 Caput ejus aurum optimum ;/ comæ ejus sicut elatæ palmarum, nigræ quasi corvus./ 12 Oculi ejus sicut columbæ super rivulos aquarum,/ quæ lacte sunt lotæ, et resident juxta fluenta plenissima./ 13 Genæ illius sicut areolæ aromatum,/ consitæ a pigmentariis./ Labia ejus lilia,/ distillantia myrrham primam./ 14 Manus illius tornatiles, aureæ,/ plenæ hyacinthis./ Venter ejus eburneus,/ distinctus sapphiris./ 15 Crura illius columnæ marmoreæ/ quæ fundatæ sunt super bases aureas./ Species ejus ut Libani,/ electus ut cedri./ 16 Guttur illius suavissimum,/ et totus desiderabilis./ Talis est dilectus meus,/ et ipse est amicus meus, filiæ Jerusalem./ 17 Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum ?/ quo declinavit dilectus tuus ?/ et quæremus eum tecum.]
Copyright information for VulgCT