Song of Solomon 6

1[Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum,/ ut pascatur in hortis, et lilia colligat./ 2Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi,/ qui pascitur inter lilia./ 3Pulchra es, amica mea ;/ suavis, et decora sicut Jerusalem ;/ terribilis ut castrorum acies ordinata./ 4Averte oculos tuos a me,/ quia ipsi me avolare fecerunt./ Capilli tui sicut grex caprarum/ quæ apparuerunt de Galaad./ 5Dentes tui sicut grex ovium/ quæ ascenderunt de lavacro :/ omnes gemellis fœtibus,/ et sterilis non est in eis./ 6Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ,/ absque occultis tuis./ 7Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ,/ et adolescentularum non est numerus./ 8Una est columba mea, perfecta mea,/ una est matris suæ, electa genetrici suæ./ Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt ;/ reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam./ 9Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens,/ pulchra ut luna, electa ut sol,/ terribilis ut castrorum acies ordinata ?/ 10Descendi in hortum nucum,/ ut viderem poma convallium,/ et inspicerem si floruisset vinea,/ et germinassent mala punica./ 11Nescivi : anima mea conturbavit me,/ propter quadrigas Aminadab./ 12Revertere, revertere, Sulamitis !/ revertere, revertere ut intueamur te.]
Copyright information for VulgCT