Song of Solomon 7

[Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum ?/ Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis !/ Juncturæ femorum tuorum sicut monilia/ quæ fabricata sunt manu artificis./ Umbilicus tuus crater tornatilis,/ numquam indigens poculis./ Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis./ Duo ubera tua sicut duo hinnuli,/ gemelli capreæ./ Collum tuum sicut turris eburnea ;/ oculi tui sicut piscinæ in Hesebon/ quæ sunt in porta filiæ multitudinis./ Nasus tuus sicut turris Libani,/ quæ respicit contra Damascum./ Caput tuum ut Carmelus ;/ et comæ capitis tui sicut purpura regis/ vincta canalibus./ Quam pulchra es, et quam decora,/ carissima, in deliciis !/ Statura tua assimilata est palmæ,/ et ubera tua botris./ Dixi : Ascendam in palmam,/ et apprehendam fructus ejus ;/ et erunt ubera tua sicut botri vineæ,/ et odor oris tui sicut malorum./ Guttur tuum sicut vinum optimum,/ dignum dilecto meo ad potandum,/ labiisque et dentibus illius ad ruminandum./ 10 Ego dilecto meo,/ et ad me conversio ejus./ 11 Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum,/ commoremur in villis./ 12 Mane surgamus ad vineas :/ videamus si floruit vinea,/ si flores fructus parturiunt,/ si floruerunt mala punica ;/ ibi dabo tibi ubera mea./ 13 Mandragoræ dederunt odorem/ in portis nostris omnia poma :/ nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.]
Copyright information for VulgCT