Tob 12

1Tunc vocavit ad se Tobias filium suum, dixitque ei : Quid possumus dare viro isti sancto, qui venit tecum ? 2Respondens Tobias, dixit patri suo : Pater, quam mercedem dabimus ei ? aut quid dignum poterit esse beneficiis ejus ? 3Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et dæmonium ab ea ipse compescuit : gaudium parentibus ejus fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen cæli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad hæc poterimus dignum dare ? 4Sed peto te, pater mi, ut roges eum, si forte dignabitur medietatem de omnibus quæ allata sunt, sibi assumere. 5Et vocantes eum, pater scilicet et filius, tulerunt eum in partem : et rogare cœperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quæ attulerant acceptam habere.\ 6Tunc dixit eis occulte : Benedicite Deum cæli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam. 7Etenim sacramentum regis abscondere bonum est : opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. 8Bona est oratio cum jejunio, et eleemosyna magis quam thesauros auri recondere : 9quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est quæ purgat peccata, et facit invenire misericordiam et viam æternam. 10Qui autem faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animæ suæ. 11Manifesto ergo vobis veritatem, et non abscondam a vobis occultum sermonem. 12Quando orabas cum lacrimis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino. 13Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te. 14Et nunc misit me Dominus ut curarem te, et Saram uxorem filii tui a dæmonio liberarem. 15Ego enim sum Raphaël angelus, unus ex septem qui adstamus ante Dominum. 16Cumque hæc audissent, turbati sunt, et trementes ceciderunt super terram in faciem suam. 17Dixitque eis angelus : Pax vobis : nolite timere. 18Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram : ipsum benedicite, et cantate illi. 19Videbar quidem vobiscum manducare et bibere : sed ego cibo invisibili, et potu qui ab hominibus videri non potest, utor. 20Tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit : vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus. 21Et cum hæc dixisset, ab aspectu eorum ablatus est, et ultra eum videre non potuerunt. 22Tunc prostrati per horas tres in faciem, benedixerunt Deum : et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia ejus.
Copyright information for VulgCT