Tob 2

1Post hæc vero, cum esset dies festus Domini, et factum esset prandium bonum in domo Tobiæ, 2dixit filio suo : Vade, et adduc aliquos de tribu nostra, timentes Deum, ut epulentur nobiscum. 3Cumque abiisset, reversus nuntiavit ei unum ex filiis Israël jugulatum jacere in platea. Statimque exiliens de accubitu suo, relinquens prandium, jejunus pervenit ad corpus : 4tollensque illud portavit ad domum suam occulte, ut dum sol occubuisset, caute sepeliret eum. 5Cumque occultasset corpus, manducavit panem cum luctu et tremore, 6memorans illum sermonem, quem dixit Dominus per Amos prophetam : Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum. 7Cum vero sol occubuisset, abiit, et sepelivit eum. 8Arguebant autem eum omnes proximi ejus, dicentes : Jam hujus rei causa interfici jussus es, et vix effugisti mortis imperium, et iterum sepelis mortuos ? 9Sed Tobias plus timens Deum quam regem, rapiebat corpora occisorum, et occultabat in domo sua, et mediis noctibus sepeliebat ea.\ 10Contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura, veniens in domum suam, jactasset se juxta parietem, et obdormisset, 11et ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora inciderent super oculos ejus, fieretque cæcus. 12Hanc autem tentationem ideo permisit Dominus evenire illi, ut posteris daretur exemplum patientiæ ejus, sicut et sancti Job. 13Nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit, et mandata ejus custodierit, non est contristatus contra Deum quod plaga cæcitatis evenerit ei, 14sed immobilis in Dei timore permansit, agens gratias Deo omnibus diebus vitæ suæ. 15Nam sicut beato Job insultabant reges, ita isti parentes et cognati ejus irridebant vitam ejus, dicentes : 16Ubi est spes tua, pro qua eleemosynas et sepulturas faciebas ? 17Tobias vero increpabat eos, dicens : Nolite ita loqui : 18quoniam filii sanctorum sumus, et vitam illam expectamus, quam Deus daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo. 19Anna vero uxor ejus ibat ad opus textrinum quotidie, et de labore manuum suarum victum quem consequi poterat, deferebat. 20Unde factum est ut hædum caprarum accipiens detulisset domi : 21cujus cum vocem balantis vir ejus audisset, dixit : Videte, ne forte furtivus sit : reddite eum dominis suis, quia non licet nobis aut edere ex furto aliquid, aut contingere. 22Ad hæc uxor ejus irata respondit : Manifeste vana facta est spes tua, et eleemosynæ tuæ modo apparuerunt. 23Atque his et aliis hujuscemodi verbis exprobrabat ei.
Copyright information for VulgCT