Wis 1

[Diligite justitiam, qui judicatis terram./ Sentite de Domino in bonitate,/ et in simplicitate cordis quærite illum :/ quoniam invenitur ab his qui non tentant illum,/ apparet autem eis qui fidem habent in illum./ Perversæ enim cogitationes separant a Deo ;/ probata autem virtus corripit insipientes./ Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia,/ nec habitabit in corpore subdito peccatis./ Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum,/ et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu,/ et corripietur a superveniente iniquitate./ Benignus est enim spiritus sapientiæ,/ et non liberabit maledicum a labiis suis :/ quoniam renum illius testis est Deus,/ et cordis illius scrutator est verus,/ et linguæ ejus auditor./ Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum,/ et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis./ Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere,/ nec præteriet illum corripiens judicium./ In cogitationibus enim impii interrogatio erit ;/ sermonum autem illius auditio ad Deum veniet,/ ad correptionem iniquitatum illius./ 10 Quoniam auris zeli audit omnia,/ et tumultus murmurationum non abscondetur./ 11 Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest,/ et a detractione parcite linguæ :/ quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit,/ os autem quod mentitur occidit animam.]\ 12 [Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ,/ neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum./ 13 Quoniam Deus mortem non fecit,/ nec lætatur in perditione vivorum./ 14 Creavit enim ut essent omnia,/ et sanabiles fecit nationes orbis terrarum :/ et non est in illis medicamentum exterminii,/ nec inferorum regnum in terra./ 15 Justitia enim perpetua est, et immortalis./ 16 Impii autem manibus et verbis accersierunt illam,/ et æstimantes illam amicam, defluxerunt ;/ et sponsiones posuerunt ad illam,/ quoniam digni sunt qui sint ex parte illius.]
Copyright information for VulgCT