Wis 11

1[Direxit opera eorum in manibus prophetæ sancti./ 2Iter fecerunt per deserta quæ non habitabantur,/ et in locis desertis fixerunt casas./ 3Steterunt contra hostes,/ et de inimicis se vindicaverunt./ 4Sitierunt, et invocaverunt te,/ et data est illis aqua de petra altissima,/ et requies sitis de lapide duro.]\ 5[Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illorum/ a defectione potus sui,/ et in eis cum abundarent filii Israël lætati sunt :/ 6per hæc, cum illis deessent, bene cum illis actum est./ 7Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis,/ humanum sanguinem dedisti injustis./ 8Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum,/ dedisti illis abundantem aquam insperate,/ 9ostendens per sitim quæ tunc fuit,/ quemadmodum tuos exaltares,/ et adversarios illorum necares./ 10Cum enim tentati sunt,/ et quidem cum misericordia disciplinam accipientes,/ scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur./ 11Hos quidem tamquam pater monens probasti ;/ illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti./ 12Absentes enim, et præsentes, similiter torquebantur./ 13Duplex enim illos acceperat tædium et gemitus,/ cum memoria præteritorum./ 14Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi,/ commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus./ 15Quem enim in expositione prava projectum deriserunt,/ in finem eventus mirati sunt,/ non similiter justis sitientes./ 16Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum,/ quod quidam errantes colebant mutos serpentes/ et bestias supervacuas,/ immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam ;/ 17ut scirent quia per quæ peccat quis, per hæc et torquetur./ 18Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua,/ quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa,/ immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones,/ 19aut novi generis ira plenas ignotas bestias,/ aut vaporem ignium spirantes,/ aut fumi odorem proferentes,/ aut horrendas ab oculis scintillas emittentes ;/ 20quarum non solum læsura poterat illos exterminare,/ sed et aspectus per timorem occidere./ 21Sed et sine his uno spiritu poterant occidi,/ persecutionem passi ab ipsis factis suis,/ et dispersi per spiritum virtutis tuæ :/ sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti./ 22Multum enim valere, tibi soli supererat semper :/ et virtuti brachii tui quis resistet ?/ 23Quoniam tamquam momentum stateræ,/ sic est ante te orbis terrarum,/ et tamquam gutta roris antelucani quæ descendit in terram./ 24Sed misereris omnium, quia omnia potes ;/ et dissimulas peccata hominum, propter pœnitentiam./ 25Diligis enim omnia quæ sunt,/ et nihil odisti eorum quæ fecisti ;/ nec enim odiens aliquid constituisti aut fecisti./ 26Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses ?/ aut quod a te vocatum non esset conservaretur ?/ 27Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine,/ qui amas animas.]
Copyright information for VulgCT