Wis 12

[O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus !/ Ideoque eos qui exerrant partibus corripis,/ et de quibus peccant admones et alloqueris,/ ut relicta malitia credant in te, Domine.]\ [Illos enim antiquos inhabitatores terræ sanctæ tuæ,/ quos exhorruisti,/ quoniam odibilia opera tibi faciebant/ per medicamina et sacrificia injusta,/ et filiorum suorum necatores sine misericordia,/ et comestores viscerum hominum,/ et devoratores sanguinis a medio sacramento tuo,/ et auctores parentes animarum inauxiliatarum,/ perdere voluisti per manus parentum nostrorum :/ ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei,/ quæ tibi omnium carior est terra./ Sed et his tamquam hominibus pepercisti,/ et misisti antecessores exercitus tui vespas,/ ut illos paulatim exterminarent./ Non quia impotens eras in bello subjicere impios justis,/ aut bestiis sævis, aut verbo duro simul exterminare :/ 10 sed partibus judicans,/ dabas locum pœnitentiæ,/ non ignorans quoniam nequam est natio eorum,/ et naturalis malitia ipsorum,/ et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum./ 11 Semen enim erat maledictum ab initio ;/ nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum./ 12 Quis enim dicet tibi : Quid fecisti ?/ aut quis stabit contra judicium tuum ?/ aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum ?/ aut quis tibi imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti ?/ 13 Non enim est alius deus quam tu,/ cui cura est de omnibus,/ ut ostendas quoniam non injuste judicas judicium./ 14 Neque rex, neque tyrannus in conspectu tuo inquirent/ de his quos perdidisti./ 15 Cum ergo sis justus, juste omnia disponis ;/ ipsum quoque qui non debet puniri, condemnare,/ exterum æstimas a tua virtute./ 16 Virtus enim tua justitiæ initium est,/ et ob hoc quod Dominus es,/ omnibus te parcere facis./ 17 Virtutem enim ostendis tu,/ qui non crederis esse in virtute consummatus,/ et horum qui te nesciunt audaciam traducis./ 18 Tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate judicas,/ et cum magna reverentia disponis nos :/ subest enim tibi, cum volueris posse.]\ 19 [Docuisti autem populum tuum per talia opera,/ quoniam oportet justum esse et humanum ;/ et bonæ spei fecisti filios tuos,/ quoniam judicans das locum in peccatis pœnitentiæ./ 20 Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti,/ cum tanta cruciasti attentione,/ dans tempus et locum per quæ possent mutari a malitia :/ 21 cum quanta diligentia judicasti filios tuos,/ quorum parentibus juramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum !/ 22 Cum ergo das nobis disciplinam,/ inimicos nostros multipliciter flagellas,/ ut bonitatem tuam cogitemus judicantes,/ et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam tuam./ 23 Unde et illis qui in vita sua insensate et injuste vixerunt,/ per hæc quæ coluerunt dedisti summa tormenta./ 24 Etenim in erroris via diutius erraverunt,/ deos æstimantes hæc quæ in animalibus sunt supervacua,/ infantium insensatorum more viventes./ 25 Propter hoc tamquam pueris insensatis judicium in derisum dedisti./ 26 Qui autem ludibriis et increpationibus non sunt correcti,/ dignum Dei judicium experti sunt./ 27 In quibus enim patientes indignabantur/ per hæc quos putabant deos,/ in ipsis cum exterminarentur videntes,/ illum quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt ;/ propter quod et finis condemnationis eorum venit super illos.]
Copyright information for VulgCT