Wis 14

[Iterum alius navigare cogitans,/ et per feros fluctus iter facere incipiens,/ ligno portante se, fragilius lignum invocat./ Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit,/ et artifex sapientia fabricavit sua./ Tua autem, Pater, providentia gubernat :/ quoniam dedisti et in mari viam,/ et inter fluctus semitam firmissimam,/ ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare,/ etiam si sine arte aliquis adeat mare./ Sed ut non essent vacua sapientiæ tuæ opera,/ propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas,/ et transeuntes mare per ratem liberati sunt./ Sed et ab initio cum perirent superbi gigantes,/ spes orbis terrarum ad ratem confugiens,/ remisit sæculo semen nativitatis quæ manu tua erat gubernata./ Benedictum est enim lignum per quod fit justitia ;/ per manus autem quod fit idolum,/ maledictum est et ipsum, et qui fecit illud :/ quia ille quidem operatus est,/ illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est./ Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus ;/ 10 etenim quod factum est, cum illo qui fecit tormenta patietur./ 11 Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus,/ quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt,/ et in tentationem animabus hominum,/ et in muscipulam pedibus insipientium./ 12 Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum,/ et adinventio illorum corruptio vitæ est :/ 13 neque enim erant ab initio,/ neque erunt in perpetuum./ 14 Supervacuitas enim hominum hæc advenit in orbem terrarum,/ et ideo brevis illorum finis est inventus.]\ 15 [Acerbo enim luctu dolens pater,/ cito sibi rapti filii fecit imaginem ;/ et illum qui tunc quasi homo mortuus fuerat,/ nunc tamquam deum colere cœpit,/ et constituit inter servos suos sacra et sacrificia./ 16 Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine,/ hic error tamquam lex custoditus est,/ et tyrannorum imperio colebantur figmenta./ 17 Et hos quos in palam homines honorare non poterant/ propter hoc quod longe essent,/ e longinquo figura eorum allata,/ evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt,/ ut illum qui aberat, tamquam præsentem colerent sua sollicitudine./ 18 Provexit autem ad horum culturam/ et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia./ 19 Ille enim, volens placere illi qui se assumpsit,/ elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret./ 20 Multitudo autem hominum, abducta per speciem operis,/ eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat,/ nunc deum æstimaverunt./ 21 Et hæc fuit vitæ humanæ deceptio,/ quoniam aut affectui aut regibus deservientes homines,/ incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.]\ 22 [Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam,/ sed et in magno viventes inscientiæ bello,/ tot et tam magna mala pacem appellant./ 23 Aut enim filios suos sacrificantes,/ aut obscura sacrificia facientes,/ aut insaniæ plenas vigilias habentes,/ 24 neque vitam, neque nuptias mundas jam custodiunt :/ sed alius alium per invidiam occidit,/ aut adulterans contristat,/ 25 et omnia commista sunt : sanguis, homicidium,/ furtum et fictio, corruptio et infidelitas,/ turbatio et perjurium, tumultus bonorum,/ 26 Dei immemoratio, animarum inquinatio,/ nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia,/ inordinatio mœchiæ et impudicitiæ./ 27 Infandorum enim idolorum cultura/ omnis mali causa est, et initium et finis./ 28 Aut enim dum lætantur insaniunt,/ aut certe vaticinantur falsa,/ aut vivunt injuste, aut pejerant cito./ 29 Dum enim confidunt in idolis quæ sine anima sunt,/ male jurantes noceri se non sperant./ 30 Utraque ergo illis evenient digne,/ quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis,/ et juraverunt injuste,/ in dolo contemnentes justitiam./ 31 Non enim juratorum virtus,/ sed peccantium pœna,/ perambulat semper injustorum prævaricationem.]
Copyright information for VulgCT