Wis 15

[Tu autem, Deus noster, suavis et verus es,/ patiens, et in misericordia disponens omnia./ Etenim si peccaverimus, tui sumus,/ scientes magnitudinem tuam ;/ et si non peccaverimus,/ scimus quoniam apud te sumus computati./ Nosse enim te, consummata justitia est ;/ et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis./ Non enim in errorem induxit nos/ hominum malæ artis excogitatio,/ nec umbra picturæ labor sine fructu,/ effigies sculpta per varios colores :/ cujus aspectus insensato dat concupiscentiam,/ et diligit mortuæ imaginis effigiem sine anima./ Malorum amatores digni sunt qui spem habeant in talibus,/ et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt.]\ [Sed et figulus mollem terram premens,/ laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas ;/ et de eodem luto fingit quæ munda sunt in usum vasa,/ et similiter quæ his sunt contraria :/ horum autem vasorum quis sit usus,/ judex est figulus./ Et cum labore vano deum fingit de eodem luto/ ille qui paulo ante de terra factus fuerat,/ et post pusillum reducit se unde acceptus est,/ repetitus animæ debitum quam habebat./ Sed cura est illi non quia laboraturus est,/ nec quoniam brevis illi vita est :/ sed concertatur aurificibus et argentariis ;/ sed et ærarios imitatur,/ et gloriam præfert, quoniam res supervacuas fingit./ 10 Cinis est enim cor ejus,/ et terra supervacua spes illius,/ et luto vilior vita ejus :/ 11 quoniam ignoravit qui se finxit,/ et qui inspiravit illi animam quæ operatur,/ et qui insufflavit ei spiritum vitalem./ 12 Sed et æstimaverunt ludum esse vitam nostram,/ et conversationem vitæ compositam ad lucrum,/ et oportere undecumque etiam ex malo acquirere./ 13 Hic enim scit se super omnes delinquere,/ qui ex terræ materia fragilia vasa et sculptilia fingit./ 14 Omnes enim insipientes,/ et infelices supra modum animæ superbi,/ sunt inimici populi tui, et imperantes illi :/ 15 quoniam omnia idola nationum deos æstimaverunt,/ quibus neque oculorum usus est ad videndum,/ neque nares ad percipiendum spiritum,/ neque aures ad audiendum,/ neque digiti manuum ad tractandum,/ sed et pedes eorum pigri ad ambulandum./ 16 Homo enim fecit illos ;/ et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos./ Nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere./ 17 Cum enim sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis./ Melior enim est ipse his quos colit,/ quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam.]\ 18 [Sed et animalia miserrima colunt ;/ insensata enim comparata his, illis sunt deteriora./ 19 Sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere :/ effugerunt autem Dei laudem et benedictionem ejus.]
Copyright information for VulgCT