Wis 17

[Magna sunt enim judicia tua, Domine,/ et inenarrabilia verba tua :/ propter hoc indisciplinatæ animæ erraverunt./ Dum enim persuasum habent iniqui/ posse dominari nationi sanctæ,/ vinculis tenebrarum et longæ noctis compediti,/ inclusi sub tectis,/ fugitivi perpetuæ providentiæ jacuerunt./ Et dum putant se latere in obscuris peccatis,/ tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt,/ paventes horrende,/ et cum admiratione nimia perturbati./ Neque enim quæ continebat illos spelunca sine timore custodiebat,/ quoniam sonitus descendens perturbabat illos,/ et personæ tristes illis apparentes pavorem illis præstabant./ Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere,/ nec siderum limpidæ flammæ/ illuminare poterant illam noctem horrendam./ Apparebat autem illis subitaneus ignis, timore plenus ;/ et timore perculsi illius quæ non videbatur faciei,/ æstimabant deteriora esse quæ videbantur./ Et magicæ artis appositi erant derisus,/ et sapientiæ gloriæ correptio cum contumelia./ Illi enim qui promittebant/ timores et perturbationes expellere se ab anima languente,/ hi cum derisu pleni timore languebant./ Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat,/ transitu animalium et serpentium sibilatione commoti,/ tremebundi peribant,/ et aërem quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre./ 10 Cum sit enim timida nequitia,/ dat testimonium condemnationis :/ semper enim præsumit sæva,/ perturbata conscientia :/ 11 nihil enim est timor nisi proditio cogitationis auxiliorum./ 12 Et dum ab intus minor est exspectatio,/ majorem computat inscientiam ejus causæ,/ de qua tormentum præstat./ 13 Illi autem qui impotentem vere noctem,/ et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem,/ eumdem somnum dormientes,/ 14 aliquando monstrorum exagitabantur timore,/ aliquando animæ deficiebant traductione :/ subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat./ 15 Deinde si quisquam ex illis decidisset,/ custodiebatur in carcere sine ferro reclusus./ 16 Si enim rusticus quis erat, aut pastor,/ aut agri laborum operarius præoccupatus esset,/ ineffugibilem sustinebat necessitatem ;/ 17 una enim catena tenebrarum omnes erant colligati./ Sive spiritus sibilans,/ aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis,/ aut vis aquæ decurrentis nimium,/ 18 aut sonus validus præcipitatarum petrarum,/ aut ludentium animalium cursus invisus,/ aut mugientium valida bestiarum vox,/ aut resonans de altissimis montibus echo :/ deficientes faciebant illos præ timore./ 19 Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine,/ et non impeditis operibus continebatur./ 20 Solis autem illis superposita erat gravis nox,/ imago tenebrarum quæ superventura illis erat :/ ipsi ergo sibi erant graviores tenebris.]
Copyright information for VulgCT