Wis 18

[Sanctis autem tuis maxima erat lux,/ et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant./ Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te ;/ et qui ante læsi erant, quia non lædebantur, gratias agebant,/ et ut esset differentia, donum petebant./ Propter quod ignis ardentem columnam/ ducem habuerunt ignotæ viæ,/ et solem sine læsura boni hospitii præstitisti./ Digni quidem illi carere luce,/ et pati carcerem tenebrarum,/ qui inclusos custodiebant filios tuos,/ per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari.]\ [Cum cogitarent justorum occidere infantes,/ et uno exposito filio et liberato,/ in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti,/ et pariter illos perdidisti in aqua valida./ Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris,/ ut vere scientes quibus juramentis crediderunt,/ animæquiores essent./ Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum,/ injustorum autem exterminatio./ Sicut enim læsisti adversarios,/ sic et nos provocans magnificasti./ Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum,/ et justitiæ legem in concordia disposuerunt ;/ similiter et bona et mala recepturos justos,/ patrum jam decantantes laudes./ 10 Resonabat autem inconveniens inimicorum vox,/ et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium./ 11 Simili autem pœna servus cum domino afflictus est,/ et popularis homo regi similia passus./ 12 Similiter ergo omnes, uno nomine mortis,/ mortuos habebant innumerabiles :/ nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant,/ quoniam uno momento quæ erat præclarior/ natio illorum exterminata est./ 13 De omnibus enim non credentes, propter veneficia ;/ tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum,/ spoponderunt populum Dei esse./ 14 Cum enim quietum silentium contineret omnia,/ et nox in suo cursu medium iter haberet,/ 15 omnipotens sermo tuus de cælo, a regalibus sedibus,/ durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit,/ 16 gladius acutus insimulatum imperium tuum portans :/ et stans, replevit omnia morte,/ et usque ad cælum attingebat stans in terra./ 17 Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos,/ et timores supervenerunt insperati./ 18 Et alius alibi projectus semivivus,/ propter quam moriebatur causam demonstrabat mortis./ 19 Visiones enim quæ illos turbaverunt hæc præmonebant,/ ne inscii quare mala patiebantur perirent./ 20 Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis,/ et commotio in eremo facta est multitudinis :/ sed non diu permansit ira tua./ 21 Prosperans enim homo sine querela deprecari pro populis,/ proferens servitutis suæ scutum,/ orationem et per incensum deprecationem allegans,/ restitit iræ, et finem imposuit necessitati,/ ostendens quoniam tuus est famulus./ 22 Vicit autem turbas non in virtute corporis,/ nec armaturæ potentia :/ sed verbo illum qui se vexabat subjecit,/ juramenta parentum et testamentum commemorans./ 23 Cum enim jam acervatim cecidissent super alterutrum mortui,/ interstitit, et amputavit impetum,/ et divisit illam quæ ad vivos ducebat viam./ 24 In veste enim poderis quam habebat, totus erat orbis terrarum ;/ et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta,/ et magnificentia tua in diademate capitis illius sculpta erat./ 25 His autem cessit qui exterminabat, et hæc extimuit :/ erat enim sola tentatio iræ sufficiens.]
Copyright information for VulgCT