Wis 19

[Impiis autem usque in novissimum/ sine misericordia ira supervenit./ Præsciebat enim et futura illorum :/ quoniam cum ipsi permisissent ut se educerent,/ et cum magna sollicitudine præmisissent illos,/ consequebantur illos, pœnitentia acti./ Adhuc enim inter manus habentes luctum,/ et deplorantes ad monumenta mortuorum,/ aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiæ,/ et quos rogantes projecerant,/ hos tamquam fugitivos persequebantur./ Ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas ;/ et horum quæ acciderant commemorationem amittebant,/ ut quæ deerant tormentis repleret punitio :/ et populus quidem tuus mirabiliter transiret,/ illi autem novam mortem invenirent./ Omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur,/ deserviens tuis præceptis,/ ut pueri tui custodirentur illæsi./ Nam nubes castra eorum obumbrabat,/ et ex aqua quæ ante erat, terra arida apparuit,/ et in mari Rubro via sine impedimento,/ et campus germinans de profundo nimio :/ per quem omnis natio transivit quæ tegebatur tua manu,/ videntes tua mirabilia et monstra./ Tamquam enim equi depaverunt escam,/ et tamquam agni exsultaverunt,/ magnificantes te, Domine, qui liberasti illos./ 10 Memores enim erant adhuc eorum/ quæ in incolatu illorum facta fuerant :/ quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas,/ et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum./ 11 Novissime autem viderunt novam creaturam avium,/ cum, adducti concupiscentia, postulaverunt escas epulationis./ 12 In allocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra :/ et vexationes peccatoribus supervenerunt,/ non sine illis quæ ante facta erant argumentis per vim fulminum :/ juste enim patiebantur secundum suas nequitias.]\ 13 [Etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt :/ alii quidem ignotos non recipiebant advenas ;/ alii autem bonos hospites in servitutem redigebant./ 14 Et non solum hæc, sed et alius quidam respectus illorum erat,/ quoniam inviti recipiebant extraneos./ 15 Qui autem cum lætitia receperunt hos/ qui eisdem usi erant justitiis,/ sævissimis afflixerunt doloribus./ 16 Percussi sunt autem cæcitate :/ sicut illi in foribus justi,/ cum subitaneis cooperti essent tenebris,/ unusquisque transitum ostii sui quærebat./ 17 In se enim elementa dum convertuntur,/ sicut in organo qualitatis sonus immutatur,/ et omnia suum sonum custodiunt :/ unde æstimari ex ipso visu certo potest./ 18 Agrestia enim in aquatica convertebantur,/ et quæcumque erant natantia, in terram transibant./ 19 Ignis in aqua valebat supra suam virtutem,/ et aqua extinguentis naturæ obliviscebatur./ 20 Flammæ e contrario corruptibilium animalium/ non vexaverunt carnes coambulantium,/ nec dissolvebant illam, quæ facile dissolvebatur sicut glacies, bonam escam./ In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine,/ et honorasti, et non despexisti,/ in omni tempore et in omni loco assistens eis.]
Copyright information for VulgCT