Wis 3

1[Justorum autem animæ in manu Dei sunt,/ et non tangent illos tormentum mortis./ 2Visi sunt oculis insipientium mori,/ et æstimata est afflictio exitus illorum,/ 3et quod a nobis est iter exterminium ;/ illi autem sunt in pace :/ 4etsi coram hominibus tormenta passi sunt,/ spes illorum immortalitate plena est./ 5In paucis vexati sunt, in multis bene disponentur,/ quoniam Deus tentavit eos,/ et invenit illos dignos se./ 6Tamquam aurum in fornace probavit illos,/ et quasi holocausti hostiam accepit illos,/ et in tempore erit respectus illorum./ 7Fulgebunt justi/ et tamquam scintillæ in arundineto discurrent./ 8Judicabunt nationes, et dominabuntur populis,/ et regnabit Dominus illorum in perpetuum./ 9Qui confidunt in illo intelligent veritatem,/ et fideles in dilectione acquiescent illi,/ quoniam donum et pax est electis ejus./ 10Impii autem secundum quæ cogitaverunt/ correptionem habebunt :/ qui neglexerunt justum,/ et a Domino recesserunt./ 11Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est :/ et vacua est spes illorum,/ et labores sine fructu,/ et inutilia opera eorum./ 12Mulieres eorum insensatæ sunt,/ et nequissimi filii eorum./ 13Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis ;/ et incoinquinata, quæ nescivit thorum in delicto,/ habebit fructum in respectione animarum sanctarum ;/ 14et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem,/ nec cogitavit adversus Deum nequissima :/ dabitur enim illi fidei donum electum,/ et sors in templo Dei acceptissima./ 15Bonorum enim laborum gloriosus est fructus,/ et quæ non concidat radix sapientiæ./ 16Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt,/ et ab iniquo thoro semen exterminabitur./ 17Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur,/ et sine honore erit novissima senectus illorum :/ 18et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem,/ nec in die agnitionis allocutionem./ 19Nationis enim iniquæ diræ sunt consummationes.]
Copyright information for VulgCT