Wis 4

[O quam pulchra est casta generatio, cum claritate !/ immortalis est enim memoria illius,/ quoniam et apud Deum nota est, et apud homines./ Cum præsens est, imitantur illam,/ et desiderant eam cum se eduxerit ;/ et in perpetuum coronata triumphat,/ incoinquinatorum certaminum præmium vincens./ Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis,/ et spuria vitulamina non dabunt radices altas,/ nec stabile firmamentum collocabunt./ Etsi in ramis in tempore germinaverint,/ infirmiter posita, a vento commovebuntur,/ et a nimietate ventorum eradicabuntur./ Confringentur enim rami inconsummati ;/ et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum,/ et ad nihilum apti./ Ex iniquis enim somnis filii qui nascuntur,/ testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua./ Justus autem si morte præoccupatus fuerit,/ in refrigerio erit ;/ senectus enim venerabilis est non diuturna,/ neque annorum numero computata :/ cani autem sunt sensus hominis,/ et ætas senectutis vita immaculata./ 10 Placens Deo factus est dilectus,/ et vivens inter peccatores translatus est./ 11 Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus,/ aut ne fictio deciperet animam illius./ 12 Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona,/ et inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum sine malitia./ 13 Consummatus in brevi,/ explevit tempora multa ;/ 14 placita enim erat Deo anima illius :/ propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum./ Populi autem videntes, et non intelligentes,/ nec ponentes in præcordiis talia,/ 15 quoniam gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus,/ et respectus in electos illius./ 16 Condemnat autem justus mortuus vivos impios,/ et juventus celerius consummata longam vitam injusti./ 17 Videbunt enim finem sapientis,/ et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus,/ et quare munierit illum Dominus./ 18 Videbunt, et contemnent eum ;/ illos autem Dominus irridebit./ 19 Et erunt post hæc decidentes sine honore,/ et in contumelia inter mortuos in perpetuum :/ quoniam disrumpet illos inflatos sine voce,/ et commovebit illos a fundamentis,/ et usque ad supremum desolabuntur,/ et erunt gementes, et memoria illorum peribit./ 20 Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi,/ et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.]
Copyright information for VulgCT