Wis 5

[Tunc stabunt justi in magna constantia/ adversus eos qui se angustiaverunt,/ et qui abstulerunt labores eorum./ Videntes turbabuntur timore horribili,/ et mirabuntur in subitatione insperatæ salutis ;/ dicentes intra se, pœnitentiam agentes,/ et præ angustia spiritus gementes :/ Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum,/ et in similitudinem improperii./ Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam,/ et finem illorum sine honore ;/ ecce quomodo computati sunt inter filios Dei,/ et inter sanctos sors illorum est./ Ergo erravimus a via veritatis,/ et justitiæ lumen non luxit nobis,/ et sol intelligentiæ non est ortus nobis./ Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis,/ et ambulavimus vias difficiles :/ viam autem Domini ignoravimus./ Quid nobis profuit superbia ?/ aut divitiarum jactantia quid contulit nobis ?/ Transierunt omnia illa tamquam umbra,/ et tamquam nuntius percurrens,/ 10 et tamquam navis quæ pertransit fluctuantem aquam,/ cujus cum præterierit non est vestigium invenire,/ neque semitam carinæ illius in fluctibus ;/ 11 aut tamquam avis quæ transvolat in aëre,/ cujus nullum invenitur argumentum itineris,/ sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum,/ et scindens per vim itineris aërem :/ commotis alis transvolavit,/ et post hoc nullum signum invenitur itineris illius ;/ 12 aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum,/ divisus aër continuo in se reclusus est,/ ut ignoretur transitus illius :/ 13 sic et nos nati continuo desivimus esse ;/ et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere,/ in malignitate autem nostra consumpti sumus./ 14 Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt :/ 15 quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur,/ et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur,/ et tamquam fumus qui a vento diffusus est,/ et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis./ 16 Justi autem in perpetuum vivent,/ et apud Dominum est merces eorum,/ et cogitatio illorum apud Altissimum./ 17 Ideo accipient regnum decoris,/ et diadema speciei de manu Domini :/ quoniam dextera sua teget eos,/ et brachio sancto suo defendet illos./ 18 Accipiet armaturam zelus illius,/ et armabit creaturam ad ultionem inimicorum./ 19 Induet pro thorace justitiam,/ et accipiet pro galea judicium certum ;/ 20 sumet scutum inexpugnabile æquitatem./ 21 Acuet autem duram iram in lanceam,/ et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos./ 22 Ibunt directe emissiones fulgurum,/ et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur,/ et ad certum locum insilient./ 23 Et a petrosa ira plenæ mittentur grandines ;/ excandescet in illos aqua maris,/ et flumina concurrent duriter./ 24 Contra illos stabit spiritus virtutis,/ et tamquam turbo venti dividet illos ;/ et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum,/ et malignitas evertet sedes potentium.]
Copyright information for VulgCT