Wis 6

[Melior est sapientia quam vires,/ et vir prudens quam fortis./ Audite ergo, reges, et intelligite ;/ discite, judices finium terræ./ Præbete aures, vos qui continetis multitudines,/ et placetis vobis in turbis nationum./ Quoniam data est a Domino potestas vobis,/ et virtus ab Altissimo :/ qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur./ Quoniam cum essetis ministri regni illius,/ non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ,/ neque secundum voluntatem Dei ambulastis./ Horrende et cito apparebit vobis,/ quoniam judicium durissimum his qui præsunt fiet./ Exiguo enim conceditur misericordia ;/ potentes autem potenter tormenta patientur./ Non enim subtrahet personam cujusquam Deus,/ nec verebitur magnitudinem ejus cujusquam,/ quoniam pusillum et magnum ipse fecit,/ et æqualiter cura est illi de omnibus./ Fortioribus autem fortior instat cruciatio./ 10 Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei :/ ut discatis sapientiam, et non excidatis./ 11 Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur ;/ et qui didicerint ista, invenient quid respondeant./ 12 Concupiscite ergo sermones meos ;/ diligite illos, et habebitis disciplinam./ 13 Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia :/ et facile videtur ab his qui diligunt eam,/ et invenitur ab his qui quærunt illam./ 14 Præoccupat qui se concupiscunt,/ ut illis se prior ostendat./ 15 Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit ;/ assidentem enim illam foribus suis inveniet./ 16 Cogitare ergo de illa sensus est consummatus,/ et qui vigilaverit propter illam cito securus erit./ 17 Quoniam dignos se ipsa circuit quærens,/ et in viis ostendit se hilariter,/ et in omni providentia occurrit illis./ 18 Initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia./ 19 Cura ergo disciplinæ dilectio est,/ et dilectio custodia legum illius est ;/ custoditio autem legum consummatio incorruptionis est ;/ 20 incorruptio autem facit esse proximum Deo./ 21 Concupiscentia itaque sapientiæ deducit ad regnum perpetuum./ 22 Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi,/ diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis :/ 23 diligite lumen sapientiæ, omnes qui præestis populis.]\ 24 [Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit, referam,/ et non abscondam a vobis sacramenta Dei :/ sed ab initio nativitatis investigabo,/ et ponam in lucem scientiam illius,/ et non præteribo veritatem./ 25 Neque cum invidia tabescente iter habebo,/ quoniam talis homo non erit particeps sapientiæ./ 26 Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum,/ et rex sapiens stabilimentum populi est./ 27 Ergo accipite disciplinam per sermones meos,/ et proderit vobis.]
Copyright information for VulgCT