Wis 7

1[Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus,/ et ex genere terreni illius qui prior factus est :/ et in ventre matris figuratus sum caro ;/ 2decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine :/ ex semine hominis, et delectamento somni conveniente./ 3Et ego natus accepi communem aërem,/ et in similiter factam decidi terram,/ et primam vocem similem omnibus emisi plorans./ 4In involumentis nutritus sum, et curis magnis :/ 5nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium./ 6Unus ergo introitus est omnibus ad vitam,/ et similis exitus./ 7Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus ;/ et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ :/ 8et præposui illam regnis et sedibus,/ et divitias nihil esse duxi in comparatione illius./ 9Nec comparavi illi lapidem pretiosum,/ quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua,/ et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius./ 10Super salutem et speciem dilexi illam,/ et proposui pro luce habere illam,/ quoniam inextinguibile est lumen illius./ 11Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa,/ et innumerabilis honestas per manus illius ;/ 12et lætatus sum in omnibus,/ quoniam antecedebat me ista sapientia,/ et ignorabam quoniam horum omnium mater est./ 13Quam sine fictione didici,/ et sine invidia communico,/ et honestatem illius non abscondo./ 14Infinitus enim thesaurus est hominibus ;/ quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei,/ propter disciplinæ dona commendati./ 15Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia,/ et præsumere digna horum quæ mihi dantur :/ quoniam ipse sapientiæ dux est,/ et sapientium emendator./ 16In manu enim illius et nos et sermones nostri,/ et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina./ 17Ipse enim dedit mihi horum quæ sunt scientiam veram,/ ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum,/ 18initium, et consummationem, et medietatem temporum,/ vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum,/ 19anni cursus, et stellarum dispositiones,/ 20naturas animalium, et iras bestiarum,/ vim ventorum, et cogitationes hominum,/ differentias virgultorum, et virtutes radicum./ 21Et quæcumque sunt absconsa et improvisa didici :/ omnium enim artifex docuit me sapientia.]\ 22[Est enim in illa spiritus intelligentiæ,/ sanctus, unicus, multiplex, subtilis,/ disertus, mobilis, incoinquinatus, certus,/ suavis, amans bonum, acutus,/ quem nihil vetat, benefaciens,/ 23humanus, benignus, stabilis, certus, securus,/ omnem habens virtutem, omnia prospiciens,/ et qui capiat omnes spiritus,/ intelligibilis, mundus, subtilis./ 24Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia :/ attingit autem ubique propter suam munditiam./ 25Vapor est enim virtutis Dei,/ et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera,/ et ideo nihil inquinatum in eam incurrit :/ 26candor est enim lucis æternæ,/ et speculum sine macula Dei majestatis,/ et imago bonitatis illius./ 27Et cum sit una, omnia potest ;/ et in se permanens omnia innovat :/ et per nationes in animas sanctas se transfert ;/ amicos Dei et prophetas constituit./ 28Neminem enim diligit Deus,/ nisi eum qui cum sapientia inhabitat./ 29Est enim hæc speciosior sole,/ et super omnem dispositionem stellarum :/ luci comparata, invenitur prior./ 30Illi enim succedit nox ;/ sapientiam autem non vincit malitia.]
Copyright information for VulgCT