Wis 8

1[Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter,/ et disponit omnia suaviter.]\ 2[Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea,/ et quæsivi sponsam mihi eam assumere,/ et amator factus sum formæ illius./ 3Generositatem illius glorificat,/ contubernium habens Dei ;/ sed et omnium Dominus dilexit illam./ 4Doctrix enim est disciplinæ Dei,/ et electrix operum illius./ 5Et si divitiæ appetuntur in vita,/ quid sapientia locupletius quæ operatur omnia ?/ 6Si autem sensus operatur,/ quis horum quæ sunt magis quam illa est artifex ?/ 7Et si justitiam quis diligit,/ labores hujus magnas habent virtutes :/ sobrietatem enim et prudentiam docet,/ et justitiam, et virtutem,/ quibus utilius nihil est in vita hominibus./ 8Et si multitudinem scientiæ desiderat quis,/ scit præterita, et de futuris æstimat ;/ scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum ;/ signa et monstra scit antequam fiant,/ et eventus temporum et sæculorum./ 9Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum,/ sciens quoniam mecum communicabit de bonis,/ et erit allocutio cogitationis et tædii mei./ 10Habebo propter hanc claritatem ad turbas,/ et honorem apud seniores juvenis ;/ 11et acutus inveniar in judicio,/ et in conspectu potentium admirabilis ero,/ et facies principum mirabuntur me :/ 12tacentem me sustinebunt,/ et loquentem me respicient,/ et sermocinante me plura, manus ori suo imponent./ 13Præterea habebo per hanc immortalitatem,/ et memoriam æternam his qui post me futuri sunt relinquam./ 14Disponam populos,/ et nationes mihi erunt subditæ :/ 15timebunt me audientes reges horrendi./ In multitudine videbor bonus,/ et in bello fortis./ 16Intrans in domum meam, conquiescam cum illa :/ non enim habet amaritudinem conversatio illius,/ nec tædium convictus illius,/ sed lætitiam et gaudium./ 17Hæc cogitans apud me/ et commemorans in corde meo,/ quoniam immortalitas est in cognatione sapientiæ,/ 18et in amicitia illius delectatio bona,/ et in operibus manuum illius honestas sine defectione,/ et in certamine loquelæ illius sapientia,/ et præclaritas in communicatione sermonum ipsius :/ circuibam quærens, ut mihi illam assumerem./ 19Puer autem eram ingeniosus,/ et sortitus sum animam bonam./ 20Et cum essem magis bonus,/ veni ad corpus incoinquinatum./ 21Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det ;/ et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum :/ adii Dominum, et deprecatus sum illum,/ et dixi ex totis præcordiis meis :]
Copyright information for VulgCT