Wis 9

[Deus patrum meorum, et Domine misericordiæ,/ qui fecisti omnia verbo tuo,/ et sapientia tua constituisti hominem,/ ut dominaretur creaturæ quæ a te facta est,/ ut disponat orbem terrarum in æquitate et justitia,/ et in directione cordis judicium judicet :/ da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam,/ et noli me reprobare a pueris tuis :/ quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillæ tuæ ;/ homo infirmus, et exigui temporis,/ et minor ad intellectum judicii et legum./ Nam etsi quis erit consummatus inter filios hominum,/ si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur./ Tu elegisti me regem populo tuo,/ et judicem filiorum tuorum et filiarum :/ et dixisti me ædificare templum in monte sancto tuo,/ et in civitate habitationis tuæ altare :/ similitudinem tabernaculi sancti tui quod præparasti ab initio./ Et tecum sapientia tua, quæ novit opera tua,/ quæ et affuit tunc cum orbem terrarum faceres,/ et sciebat quid esset placitum oculis tuis,/ et quid directum in præceptis tuis./ 10 Mitte illam de cælis sanctis tuis,/ et a sede magnitudinis tuæ,/ ut mecum sit et mecum laboret,/ ut sciam quid acceptum sit apud te :/ 11 scit enim illa omnia, et intelligit,/ et deducet me in operibus meis sobrie,/ et custodiet me in sua potentia./ 12 Et erunt accepta opera mea,/ et disponam populum tuum juste,/ et ero dignus sedium patris mei./ 13 Quis enim hominum poterit scire consilium Dei ?/ aut quis poterit cogitare quid velit Deus ?/ 14 Cogitationes enim mortalium timidæ,/ et incertæ providentiæ nostræ ;/ 15 corpus enim quod corrumpitur aggravat animam,/ et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem./ 16 Et difficile æstimamus quæ in terra sunt,/ et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore :/ quæ autem in cælis sunt, quis investigabit ?/ 17 Sensum autem tuum, quis sciet, nisi tu dederis sapientiam,/ et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis,/ 18 et sic correctæ sint semitæ eorum qui sunt in terris,/ et quæ tibi placent didicerint homines ?/ 19 Nam per sapientiam sanati sunt/ quicumque placuerunt tibi, Domine, a principio.]
Copyright information for VulgCT