Zechariah 1

In mense octavo, in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiæ filii Addo prophetam, dicens : Iratus est Dominus super patres vestros iracundia. Et dices ad eos : [Hæc dicit Dominus exercituum :/ Convertimini ad me, ait Dominus exercituum,/ et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum./ Ne sitis sicut patres vestri,/ ad quos clamabant prophetæ priores, dicentes :/ Hæc dicit Dominus exercituum :/ Convertimini de viis vestris malis,/ et de cogitationibus vestris pessimis :/ et non audierunt, neque attenderunt ad me,/ dicit Dominus./ Patres vestri, ubi sunt ?/ et prophetæ numquid in sempiternum vivent ?/ Verumtamen verba mea, et legitima mea,/ quæ mandavi servis meis prophetis,/ numquid non comprehenderunt patres vestros,/ et conversi sunt, et dixerunt :/ Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis/ secundum vias nostras, et secundum adinventiones nostras,/ fecit nobis ?]\ In die vigesima et quarta undecimi mensis Sabath, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiæ filii Addo prophetam, dicens : Vidi per noctem, et ecce vir ascendens super equum rufum, et ipse stabat inter myrteta, quæ erant in profundo, et post eum equi rufi, varii, et albi. Et dixi : Quid sunt isti, domine mi ? Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me : Ego ostendam tibi quid sint hæc. 10 Et respondit vir qui stabat inter myrteta, et dixit : Isti sunt quos misit Dominus ut perambulent terram. 11 Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt : Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur, et quiescit. 12 Et respondit angelus Domini, et dixit : Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Jerusalem, et urbium Juda, quibus iratus es ? iste jam septuagesimus annus est. 13 Et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria. 14 Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me : Clama, dicens : [Hæc dicit Dominus exercituum :/ Zelatus sum Jerusalem et Sion zelo magno,/ 15 et ira magna ego irascor super gentes opulentas,/ quia ego iratus sum parum,/ ipsi vero adjuverunt in malum./ 16 Propterea hæc dicit Dominus :/ Revertar ad Jerusalem in misericordiis,/ et domus mea ædificabitur in ea, ait Dominus exercituum,/ et perpendiculum extendetur super Jerusalem.] 17 Adhuc clama, dicens : [Hæc dicit Dominus exercituum :/ Adhuc affluent civitates meæ bonis,/ et consolabitur adhuc Dominus Sion, et eliget adhuc Jerusalem.]\ 18 Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce quatuor cornua. 19 Et dixi ad angelum qui loquebatur in me : Quid sunt hæc ? Et dixit ad me : Hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam, et Israël, et Jerusalem. 20 Et ostendit mihi Dominus quatuor fabros. 21 Et dixi : Quid isti veniunt facere ? Qui ait, dicens : Hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam per singulos viros, et nemo eorum levavit caput suum : et venerunt isti deterrere ea, ut dejiciant cornua gentium, quæ levaverunt cornu super terram Juda ut dispergerent eam.
Copyright information for VulgCT