Zechariah 10

1[Petite a Domino pluviam in tempore serotino,/ et Dominus faciet nives :/ et pluviam imbris dabit eis,/ singulis herbam in agro./ 2Quia simulacra locuta sunt inutile,/ et divini viderunt mendacium :/ et somniatores locuti sunt frustra,/ vane consolabantur :/ idcirco abducti sunt quasi grex :/ affligentur, quia non est eis pastor./ 3Super pastores iratus est furor meus,/ et super hircos visitabo :/ quia visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Juda,/ et posuit eos quasi equum gloriæ suæ in bello./ 4Ex ipso angulus, ex ipso paxillus,/ ex ipso arcus prælii,/ ex ipso egredietur omnis exactor simul./ 5Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in prælio,/ et bellabunt, quia Dominus cum eis :/ et confundentur ascensores equorum./ 6Et confortabo domum Juda,/ et domum Joseph salvabo :/ et convertam eos, quia miserebor eorum :/ et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos :/ ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos./ 7Et erunt quasi fortes Ephraim,/ et lætabitur cor eorum quasi a vino :/ et filii eorum videbunt, et lætabuntur,/ et exsultabit cor eorum in Domino./ 8Sibilabo eis, et congregabo illos,/ quia redemi eos :/ et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati./ 9Et seminabo eos in populis,/ et de longe recordabuntur mei :/ et vivent cum filiis suis, et revertentur./ 10Et reducam eos de terra Ægypti,/ et de Assyriis congregabo eos,/ et ad terram Galaad et Libani adducam eos,/ et non invenietur eis locus :/ 11et transibit in maris freto,/ et percutiet in mari fluctus,/ et confundentur omnia profunda fluminis :/ et humiliabitur superbia Assur,/ et sceptrum Ægypti recedet./ 12Confortabo eos in Domino,/ et in nomine ejus ambulabunt, dicit Dominus.]
Copyright information for VulgCT