Zechariah 12

Onus verbi Domini super Israël. [Dicit Dominus extendens cælum, et fundans terram,/ et fingens spiritum hominis in eo :/ Ecce ego ponam Jerusalem superliminare crapulæ/ omnibus populis in circuitu :/ sed et Juda erit in obsidione contra Jerusalem./ Et erit : in die illa ponam Jerusalem lapidem oneris cunctis populis :/ omnes qui levabunt eam concisione lacerabuntur,/ et colligentur adversus eam omnia regna terræ./ In die illa, dicit Dominus,/ percutiam omnem equum in stuporem,/ et ascensorem ejus in amentiam :/ et super domum Juda aperiam oculos meos,/ et omnem equum populorum percutiam cæcitate./ Et dicent duces Juda in corde suo :/ Confortentur mihi habitatores Jerusalem/ in Domino exercituum, Deo eorum !/ In die illa ponam duces Juda/ sicut caminum ignis in lignis,/ et sicut facem ignis in fœno :/ et devorabunt ad dexteram et ad sinistram omnes populos in circuitu,/ et habitabitur Jerusalem rursus in loco suo in Jerusalem./ Et salvabit Dominus tabernacula Juda, sicut in principio,/ ut non magnifice glorietur domus David,/ et gloria habitantium Jerusalem contra Judam./ In die illa proteget Dominus habitatores Jerusalem :/ et erit qui offenderit ex eis in die illa quasi David,/ et domus David quasi Dei,/ sicut angelus Domini in conspectu eorum.]\ [Et erit in die illa :/ quæram conterere omnes gentes quæ veniunt contra Jerusalem./ 10 Et effundam super domum David/ et super habitatores Jerusalem/ spiritum gratiæ et precum :/ et aspicient ad me quem confixerunt,/ et plangent eum planctu quasi super unigenitum,/ et dolebunt super eum,/ ut doleri solet in morte primogeniti./ 11 In die illa, magnus erit planctus in Jerusalem,/ sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon./ 12 Et planget terra : familiæ et familiæ seorsum :/ familiæ domus David seorsum, et mulieres eorum seorsum :/ 13 familiæ domus Nathan seorsum, et mulieres eorum seorsum :/ familiæ domus Levi seorsum, et mulieres eorum seorsum :/ familiæ Semei seorsum, et mulieres eorum seorsum :/ 14 omnes familiæ reliquæ,/ familiæ et familiæ seorsum, et mulieres eorum seorsum.]
Copyright information for VulgCT