Zechariah 13

[In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Jerusalem,/ in ablutionem peccatoris et menstruatæ./ Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum :/ disperdam nomina idolorum de terra,/ et non memorabuntur ultra :/ et pseudoprophetas, et spiritum immundum auferam de terra./ Et erit : cum prophetaverit quispiam ultra,/ dicent ei pater ejus et mater ejus, qui genuerunt eum :/ Non vives, quia mendacium locutus es in nomine Domini :/ et configent eum pater ejus et mater ejus, genitores ejus,/ cum prophetaverit./ Et erit : in die illa confundentur prophetæ,/ unusquisque ex visione sua cum prophetaverit :/ nec operientur pallio saccino, ut mentiantur :/ sed dicet : Non sum propheta :/ homo agricola ego sum,/ quoniam Adam exemplum meum ab adolescentia mea./ Et dicetur ei : Quid sunt plagæ istæ in medio manuum tuarum ?/ Et dicet : His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me.]\ Framea, suscitare super pastorem meum, et super virum cohærentem mihi, dicit Dominus exercituum : percute pastorem, et dispergentur oves : et convertam manum meam ad parvulos. Et erunt in omni terra, dicit Dominus : partes duæ in ea dispergentur, et deficient : et tertia pars relinquetur in ea. Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam : Populus meus es : et ipse dicet : Dominus Deus meus.
Copyright information for VulgCT