Zechariah 2

Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce vir, et in manu ejus funiculus mensorum. Et dixi : Quo tu vadis ? Et dixit ad me : Ut metiar Jerusalem, et videam quanta sit latitudo ejus, et quanta longitudo ejus. Et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum ejus : et dixit ad eum : Curre, loquere ad puerum istum, dicens : Absque muro habitabitur Jerusalem, præ multitudine hominum et jumentorum in medio ejus. Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus. [O, o, fugite de terra aquilonis, dicit Dominus,/ quoniam in quatuor ventos cæli dispersi vos, dicit Dominus./ O Sion ! fuge, quæ habitas apud filiam Babylonis :/ quia hæc dicit Dominus exercituum :/ Post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos :/ qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei :/ quia ecce ego levo manum meam super eos,/ et erunt prædæ his qui serviebant sibi :/ et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me./ 10 Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio,/ et habitabo in medio tui, ait Dominus./ 11 Et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa,/ et erunt mihi in populum,/ et habitabo in medio tui :/ et scies quia Dominus exercituum misit me ad te./ 12 Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata,/ et eliget adhuc Jerusalem./ 13 Sileat omnis caro a facie Domini,/ quia consurrexit de habitaculo sancto suo.]
Copyright information for VulgCT